LIBER
Cap. 1.
De aquae inuentionibus.
— Vu ergo & phyfsicis, & aphilosophis, & ba sacerdotibus iudicetur ex potestate aqua
omnes res constare, putaui, quoniam in prioribus septem uoluminibus rationes ędificio¬
rum sunt expositae, in hoc oportere de inuentionibus aquae, quasque habeat in locorum
proprietatibus uirtutes, quibusque rationibus ducatur, & quemad modum item ea pro¬
betur, scribere.
concludit quae progemio continebantur, ut ostendat de quibus rebus acturus sit, tribus autem uerbis colli¬
git, quae ad aquae praestantiam pertinebant; Cum dicat.
EsT enim maxime necessaria, & ad uitam, & ad delectationes, & ad usum quotidianum. Ad ui¬
tam, nam suipra ostensum est sine humore non posse fieri, ut uiuamus. Ad delectationem, quid dicam quanta
uoluptate, flumina, riuos, fontesque miremur, quamque libenter spectemus aquarum ductus, & uarios artificio¬
rum modos, quibus salientis aquae uis nos oblectat in hortis, & topiarijs. Ad usum quotidianum exercitus
obsessi, artifices, agri, mare, tellus demum, quantus sit aquarum usus ostendunt. Ad usum igitur uenientes,
Vitruuianum propositum, & ordinem sequemur.
IE
EA autem facilior erit, si fontes erunt aperti, & fluentes. Agit de aquarum inuentione, in hanc
summam colligens argumentum, quod aquae inueniuntur aut apertae, & ab ipsa natura patentes, quales sunt
fontes, fluuij, aliaque uenarum genera: aut sub terra occultae meantes, haec autem, aut a loci natura, aut ab ho¬
minum industria, uel a situ colliguntur, inditia uero aquarum primum aVitr. ponuntur.
Sin autem non profluent, quaerenda sub terra sunt capita, & colligenda, quae sic erunt experiunda,
uti procumbatur in dentes, antequam sol exortus fuerit in locis, quibus erit quaerendum, & in terra
mento collocato & fulcto prospiciantur eae regiones. Sic enim non errabit excelsius quam oporteat
uisus, cum erit immotum mentum; sed ad libratam altitudinem in regionibus certa finitione designa¬
bit. Tunc in quibus locis uidebuntur humores se concrispantes, & in aera surgentes, ibi fodiatur,
non enim in sicco loco hoc signum fieri potest.
Et modum ponit, quem & Plinius, & Palladius quoque expreßit, septimo & octauo capite. Ante orti
Solis pronus aliquis decumbat, & trunculo, aut laterculo tanquam fulchro sub mento collocato, ut immotum
maneat mentum, ut uisus sit aequalis ab horizonte, neque sursum, neque deorsum erigatur, sed ad libratam
altitudinem, ut ait Vitr. in regionibus circa certa definitione positus uersus ortum solis, quaque parte cripsus
subtili nebula aer, humorque undatim e terra effluens surgere uidebitur, ibi fodiendum est. Monet Palladius
Augusti mense id faciendum. Argumenta uero a terreni genere sumpta ponuntur modo.
ITEM animaduertendum est quaerentibus aquam, quo genere sint loca. Certa enim sunt in qui¬
bus nascitur; In creta, tenuis, & exilis, & non alia est copia, ea erit non optimo sapore. Item sabulone
soluto tenuis, sed si inferioribus locis inuenietur, ea erit limosa, & insuauis. In terra autem nigra,
sudores, & stillae exiles inueniuntur, quae ex hybernis tempestatibus collectae in spissis, & solidis locis
subsidunt, eae habent optimum saporem. Glarea uero mediocres, & non certae uenae reperiuntur, eae
quoque egregia sunt suauitate. Item sabulone masculo, arenaque & carbunculo certiores, & stabilio¬
res sunt copiae, eaeque sunt bono sapore. Rubro saxo, & copiosae, & bonae, si non per interuenia dila¬ 0
bantur, & liquescant. Sub radicibus autem montium, & in saxis silicibus uberiores, & affluentiores,
eaeque frigidiores sunt, & salubriores. Campestribus autem fontibus, salsae, graues, tepidae, non suaues,
nisi quae ex montibus sub terra submanantes erumpunt in medios campos. Et ubi sunt arborum um¬
bris contectae praestant montanorum fontium suauitatem. Signa autem quibus terrarum generibus
suberunt aquae, praeter quod supra scriptum est, haec erunt, si inuenientur nascentia, tenuis iuncus, sa¬
lix erratica, alnus, uitex, arundo, hedera, aliaque quae huiusmodi sunt, quae non possunt nasci, nec ali
per se sine humore. Solent autem eadem in lacunis nata esse, quae sidentes praeter reliquum agrum
excipiunt aquam ex imbribus, & agris per hyemem diutiusque propter capacitatem conseruant humo¬
rem, quibus non est credendum.
Anatura soli argumenta, & signa aquarum sumenda hactenus docuit Vitru, quoniam uero interdum na¬ 50
tura non suggerit indicia, ab industria hominum experimenta sumenda sunt, unde. d. de signis naturalibus.
Sed quibus regionibus, & terris, non lacunis ea signa nascuntur, non sata, sed per se creata, ibi est
quaerenda. Idest ubi arbores, plantaeque praedictae non satione, sed natura creantur, ibi aqua quarenda. sed
IN quibus locis eae non significabuntur inuentiones, sic erunt experiundae. Fodiatur, quoquo
uersus locus latus pedes tres, altus ne minus pedes quinque, in eoque collocetur circiter Solis occasum
scaphium aereum, aut plumbeum, aut peluis, ex is quòd erit paratum, idque intrinsecus oleo ungatur,
ponaturque inuersum, & summa fossura operiatur arundinibus, aut fronde, suprà terra obruatur, tum
postero die aperiatur, & si in uase stillae, sudoresque erunt, is locus habebit aquam, Item si uas ex ter¬
ra factum non coctum in ea fossione eadem ratione opertum positum fuerit, si is locus aquam ha¬
buerit, cum opertum fuerit, uas humidum erit, & etiam dissoluetur ab humore. Vellusque lanae si col¬ 60
locatum