SEPTIMVS.
Expositio quorundam uocabulorum aperta reddet ea, quae decimo cap. dicuntur. Laconicum est ueluti ca¬
merata in hemispharium turricula in balneis. hic ex apposita, & adstructa fornacula, uult in id fumum re¬
sinae deferri, unde fuligo, idest densatus ille fumus parietibus laconici adhareat, in eo sit atramentum, de quo
etiam Plin. libro 35. ca. vlt. Atramentum autem librarium, & scriptorium idem est. Glutinum sit prestau¬
tißimum, ut ait Plin. lib. 38. cap. 10. ex taurorum auribus, & genitalibus: adulterari uero quibu sdam
pellibus inueteratis, calciamentis etiam decoctis. Alia glutini traduntur genera, collecta a Phil. auri chry¬
socolla, ferri argilla, aerearum massarum cadmia, laminarum alumen, aramentorum statomum, stanni ar¬
gentum, marmoris, & plumbi resina, plumbi albi album, nigri album oleo. Marmoris autem lithocolla fit
ex eiusdem marmoris aut lapidis puluere, cum tauri glutino. Sarmenta uero, aut tedae Schidiae sunt fragmen¬
ta, & ueluti assula, & secamenta tedae arboris. De Indico uero, quid dicam nescio, nam cum inter floridos
colores a Plinio numeretur, certè nos id genus Indici non habemus, quoniam non nimis praeciosum est id, quo
nostri utuntur, quod fit ex Isati satiua, quae guesdum, aut pastillum dicitur, cum aliàs glastum diceretur, her¬
ba ut ait Phil. & si insignibus uirore cauliculis notata, succo tamen inficiens caruleo trussatilibus molis pre¬
mitur, ut herbaceam saniem excludant, deinde exuctam digerunt, & post tinctos pannos caeruleam illam in¬
natantem, feruentibus cortinis exemptam pictorum usibus Indum uocant.
De carulei temperaturis
MAerulei temperationes Alexandriae primum sunt inuentae, postea item Vestorius Puteolis
instituit faciundum. Ratio autem eius, e quibus est inuenta, satis habet admirationis.
Arena enim cum nitri flore conteritur adeò subtiliter, ut efficiatur quemadmodum fari¬
na, & eri Cyprio, limis crasis, (ut scobis) facto immixta conspergitur, ut conglome¬
Cap. XI.
retur. Deinde pilae manibus uersando efficiuntur, & ita colligantur, ut inarescant. Hae aridae compo¬
nuntur in urceo fictili. Vrceus in fornace ponitur, ita aes, & arena ea ab ignis uehementia conferuc¬
scendo cum coaruerint inter se dando, & accipiendo sudores a proprietatibus discedunt, suisque rebus
per ignis uehementiam confecta, caeruleo redigantur colore. Vsta uero quae satis habet utilitatis in
operibus, tectorijs sic temperatur. Gleba silis boni coquitur, ut sit in igne candens, ea autem aceto
extinguitur, & efficitur purpureo colore.
Caeruleum Graeci cianum, azurum nostri uocant. Caeruleum autem & nascitur, & fit. reperitur in metal¬
lis per se ortum, aut abraditur à materia mettallica. Plinio est arena. lege Plin. lib. 33. cap. ultimo. Nitri
flos intelligitur qui est in nitro leuissimum, & candidißimum, & fauilla nitri dicitur. Ait autem Vitr. S &
aeri Cyprio, limis craßis, ut scobis, facto immixta conspergitur.? idest delimatae aeris Cyprij scobi siue ramento
tritâ arena mixta aspergitur, sed arena usta, quae in operibus tectorijs satis habet utilitatis, sic temperatur.
Gleba silis boni coquitur, ut sit in igne candens, ea autem aceto extinguitur, & efficitur purpureo colore unde
Plin. fit & cremato sile marmoroso, & restincto aceto, sine ea umbrae non fiunt.
Quomodo fiat cerussa, & arugo, & Sandara¬
Cap. XII.
SE Cerussa, aerugineque, quàm nostri aerucam uocant, non est alienum, quemadmodum com¬
paretur dicere. Rhodij enim in dolijs sarmenta componentes acetum suffundunt, & su¬
pra sarmenta plumbeas massas collocant, deinde dolia operculis obturant, ne spiramen
tum obturata emittant, post certum tempus aperientes inueniunt e massis plumbeis
caerussam. eadem ratione lamellas aereas collocantes efficiunt aeruginem, quae eruca appellantur. Cae¬
russa uero cum in fornace coquitur, mutato colore ad id ignis incendium efficitur sandaraca. Id
autem incendio facto ex casu didicerunt homines, & ea multo meliorem usum praestat, quàm quae de
50 metallis per se nata foditur.
Cerussa nostris blacca dicitur. Aerugo autem a nostris viride aes, aut uiride ramum uocatur. Caeterum
cerussa in fornace cocta mutato colore ad id ignis incendium fit sandaraca, quam nostri minium uocant, de qua
supra dictum est. Vsta igitur inquit Plin. casu reperta est in incendio pyrae. cerussa in orcis cremata in mulie¬
bri thaeca erat cerussa, in cuius pyra incendio facto cremata est, & casu deprehensa eo colore quo sandraca
est. Cerussa psimithium dicitur, laudatißima in Rhodo.
Quomodo