LIBER
244
chra, tituli, columme, quarum rerum descriptiones, ex ueterum monamentis desimpta; iam typis excusa,
ommilugs note sint; de quibus etiam Albert.lib. nono. de coloribus autem, de quibus agit Vitru. hoc capite
postea suo loco dicam.
105 enin
Cap. VI.
De marmore, quomodo paretur ad tectoria.
SARMOR non eodem genere omnibus regionibus procreatur, sed quibusdam locis glebae,
(ut salis) micas perlucidas habentes nascuntur, quae contusae, & molitae praestant tecto¬
rijs, & coronarijs operibus utilitatem. Quibus autem locis hae copiae non sunt caementa
marmorea, siue assulae dicuntur, quae marmorarij ex operibus deijciunt, pilis ferreis con¬
tunduntur, cribrisque excernuntur. Eae autem excretiae tribus generibus seponuntur, & quae pars gran¬
dior fuerit, (quemadmodum supra scriptum est, )arenato primum cum calce inducitur, deinde sequens,
ac tertio, quae subtilior fuerit. Quibus inductis, & diligenti tectoriorum fricatione laeuigatis, de co¬
loribus ratio habeatur, uti in his perlucentes habeant splendores, quorum haec erit differentia &
apparatio.
Supra mentionem fecerat de arenato, & marmorato, nil autem docuerat qua ratione marmor ad tectoria
raepararet ur: ne igitur id desideraretur hoc loco explicat. facilis huius ratio est, & a Vitr. satis expedita.
De coloribus, & primum de ochra.
Cap. VII.
JOLORES alij sunt, qui per se certis locis procreantur, & inde fodiuntur, nonnulli ex
alijs rebus tractationibus, aut mixtionum temperaturis compositi perficiuntur, uti prae¬
stent eandem in operibus utilitatem. Primum autem exponemus, quae per se nascentia fo¬
diuntur, uti quod graecè ochra dicitur. Haec uero multis locis (ut etiam in Italia) in¬
uenitur, sed quae fuerat optima, Attica, ideo nunc non habetur, quod Athenis argenti fodinae cum
habuerunt familias, tunc specus sub terra fodiebantur ad argentum inueniendum. Cum ibi uena fortè
inueniretur, nihilominus uti argentum prosequebantur. Itaque antiqui egregia copia silis ad politio¬
nes operum sunt usi. Item rubricae copiosae multis locis eximunt, sed optimae paucis, uti Ponto, Sino¬ 9
pe, & Aegypto, in Hispania Balearibus, non minus etiam Lemno, cuius insulae uectigalia Atheniensi¬
bus senatus populusque Rom. concessit fruenda. Paraetonium uero ex ipsis locis, unde foditur habet no
men. Eadem ratione Melinum, quòd eius uis metalli insulę Cycladi Melo dicitur esse. Creta uiridis
item pluribus locis nascitur, sed optima Smyrnae. Hanc autem Graeci theodotion uocant, quod Theo¬
dotus nomine fuerat, cuius in fundo id genus cretae primum est inuentum. Auripigmentum, quod
arsenicum Graecè dicitur, foditur Ponto. Sandaraca item pluribus locis, sed optima Ponto, proximè
flumen Hypanim habet metallum. Alijs locis ut inter Magnesię, & Ephesi fines sunt loci unde ef¬
foditur parata, quam nec molere, nec cernere opus est, sed sic est subtilis, quemadmodum si qua est
manu contusa, & subcreta.
Colorum differentias primum ponit Vitr. mox temperaturas. Colorum aliqui sunt natiui, alij facticij: ex 40
natiuis alij sine ulla praeparatione, & tritura sunt ad opus utiles, alij aliquo modo temperantur. Sunt autem
natiui colores, qui fodiuntur, & ut uulgus uocat minerales, ut sinopis, rubrica, paraetonium, erethria, & au¬
ripigmentum. de ijs Vitr. cap. septimo, octauo, & nono loquitur, docetque quibus in locis optimi reperiantur, &
qua ratione, aliqui ex ijs temperentur. Facticij sunt, quimixtura, & arte finguntur ad maiorem rerum
expreßionem inuenti, de quibus reliquis capitibus mentio fit. Ochra, nostris etiam ochrea dicitur, & terra
gialla, idest lutea. haec usta fit rubra, & pro fundo ea pictores utuntur ochrae non ustae. Fundus enim & um¬
bra obscuriori colore esse debet. Videtur autem quod Graecè ochra est, sil latinè dici. Nam cum Vitru.
hoc capite rationem reddit, cur ochrae optimae idest Atticae copia non haberetur suis temporibus, commutato
uerbo ochrae in silem, ait; itaque antiqui egregia copia silis ad politionem operum sunt usi, nos uero ex tam
manifesta Vitruuij lectione non quaeremus ansam ex aliorum dictis contendendi; cum & quid sit ochra, & 50
unde ueniat, iam notum omnibus habeatur. Rubrica optima Sinopi inuenta, & primum in Ponto inde nomen
a Sinope urbe, nascitur & Aegypto, Balearibus, Aphrica, sed optima in Lemno, & in Cappadocia effossa ex
speluncis. Qua saxis adhaesit, excellit: glebis suus colos. extra maculosus. Hacque usi sunt ueteres ad splen¬
dorem. Rubrica autem est terra rubra, qua pictores, & fabri materiarij utuntur, mylton Graecè dicitur. Pa¬
raetonium uero dicitur a loco Aegypti, unde foditur. Plinius lib. 35. cap. ult. scribit ex spuma maris solidata
cum limo è candidis coloribus pinguissimum, & tectorijs tenacißimum propter liuorem candidum. uult Plinius
paraetonium esse. Eadem ratione melinum, meliam uocat Theophr. optimum in Melo insula, unde nomen sum
psit. Quod si alterius coloris esse Melinum dicatur, ut gilui, & lutei, puto ego cum sua natura candidum sit,
posse commodè aliqua temperatura, & mixtione alios colores subire, ac magis in hunc quàm in illum uerti.
Creta uiridis, ut ait Phil. ea intelligitur, quam Veneti terram uiridem uocant, fortè, & Verdettum montanum, 60