PRIMVS.
ritates: non putaui praetermittendum, quin primo quoque tempore de his rebus ea tibi ederem.
Pacatis rebus tranquillè urbs agebat: Sed uirtus irrequieta Principis domi contineri non poterat ociosa,
quin ad pacis studia conuersa, urbem magnificentia aedificiorum ornaret, laetareturque quod marmoream,
ex lateritia stratam relinqueret. ut merito Principis uoluntati quisque contenderet; quamprimum egregièe sa
tisfacere. unde Vitr. incoeptum iampridem opus, ac patri Augusti promissum, filio tandem praestet.
Ideo quod parenti tuo de eo fueram notus, ut eius uirtutis studiosus. Cum autem concilium coe¬
lestium in sedibus immortalitatis eum dedicauisset, & Imperium parentis in tuam potestatem transtu¬
lisset, illud idem studium meum in eius memoriam permanens, in te contulit fauorem,
Si ut rei, ita & amicitiae paternae haeredes filij esse debent, aequum putat Vitruuius, ut Augustus non ingra
10 tum habeat eius erga se studium: quod multo ante in patrem contulerat: non solum propensam animi uolunta
tem se habuisse erga Caesarem: Sed & beneficijs deuinctum, & ab Augusto dignitatibus ornatum se dicit; quo
fit, ut honestior, & iusta magis causa extiterit dedicationis. inquit igitur.
Itaque cum M. Aurelio, & Publio Minidio, & Gn. Cornelio ad apparationem balistarum, & scor
pionum, reliquorumque tormentorum refectionem fui praesto, & cùm eis commoda accepi: quae cum
primo mihi tribuisti: recognitionem per sororis commendationem seruasti.
Militasse Vitruuium uel exercitum sequutum fuisse, ex eo quoque loco dignoscitur, ubi in octauo libro lo¬
quitur de proprietatibus nonnullorum locorum & fontium Cap. IIII. cum dicit.C. Iulius Massinisse fi¬
lius, cuius erant totius oppidi agrorum possessiones cum patre Caesare militauit. Is hospitio meo est
usus, ita quotidianum conuictu, & reliqua. Praefuit apparatui bellico, refectionique tormentorum: quod qui¬
20 dem quanti faciendum erat, ex. X. libro. facile dignoscitur: eoque loci differo explicare, quid balistae, quid
sint scorpiones: ne ordo scientiae praeuertatur. In aliquibus codicibus legitur, P. Numidico, uel Numidio,
in aliquibus. L. Mussidio, memini me in quodam numismate de L. Mussidio legisse ipsum monetae cudendae prae
fuisse. Quis sit hic modo scire parum refert.
Cum ergo eo beneficio essem obligatus, ut ad exitum uitae non haberem inopiae timorem: haec tibi
scribere caepi; quod animaduerti multa te aedificauisse, & nunc aedificare. reliquoque tempore, & pu¬
blicorum, & priuatorum aedificiorum pro amplitudine rerum gestarum; ut posteris memoriae trade¬
rentur, curam habiturum, conscripsi praescriptiones terminatas, & eas attendens, & antefacta, & fu
tura qualia sint opera, per te nota posses habere: nanque his uoluminibus aperui omnes disciplinae
rationes.
Octauia Augusti soror Vitruuium commendauerat Augusto fratri: ea commendatione Augiistus recogno¬
uit Vitruuij studium erga patrem suum, commoda, & honores illi propterea contulit: & beneficijs eum de¬
uinxit: unde cum non timeret senij paupertatem, tantam nactus occasionem scripsit de Architectura, praece¬
ptaque dispersa & fusa tanquam membra in corpus unum redegit: & principi aedificationi dedito dedicauit:
unde, ut dixi, & gratitudinem, & iudicium mirum ostendit.
Conscripsi praescriptiones terminatas, ut eas attendens, & antefacta, & futura qualia sint opera, per
te nota posses habere.
Vtinam temporib. nostris id obseruarent aedificantes: & multo ante animo prouiderent qualia futura,
& quos effectus habitura essent opera. Siquidem inditium hoc esset praehabitae artis: nec res ullas temerè a¬
grederentur. Qui uero negant praeuideri posse animo, quicquid inde opere futurum est, nesciunt profecto quid
40 ars, quid usus, quid diligentia præestare possit. Sed nos ad reliqua . quae quoniam Vitruuianis
uerbis continentur; ea Dei Opt. Max. implorato auxilio aggrediemur.
Architectura est scientia plurib. disciplinis, & uarijs eruditionib. ornata: cuius iuditio probantur
omnia, quae ab caeteris artib. perficiuntur opera. Architecturae nomen à principatu deductum est, quem
tenet inter artes omnes illa votitia: cui nomen huiusmodi impositum est. Plato enim Architectum praeesse in¬
quit his, qui artib. utuntur: unde nec faber est, nec cerdo, nec aedificator, nec separatim artifex ullus: sed
caput, praeses, iudex, director artificiorum, artificumque omnium. Siquidem non ante Architecti nomen sibi
uendicare potuit, quam multa, & uaria eruditione, & doctrina imbutus fuerit: multarum artium secreta
dignouerit: subtiles diuersarum notitiarum rationes perpenderit. Cum igitur praesit: nil aliud agit; quam do
cere, demostrare, distribuere, describere, praecipere, & iudicare, quibus muneribus elucet maximè Ar¬
50 chitecturae dignitas, sapientiae proxima inter artes, tanquàm heros praecipua quaedam, & insignis. Sola
enim artefactorum rationes inquirit: sola abstrusas, & absconditas res inuestigat: sola certiorum scientia
rum particeps est Arithmeticae scilicet, & Geometriae; sine quibus uilis est ars omnis, & absque dignita¬
te. inquit igitur. Architectura est scientia. Et scientiae nomine notitiam, & praeceptorum multorum
quandam quasi comprehensionem intelligit ad certum finem tendentium. Scientia ergo generis locum tenet
in hac diffinitione: quare adhuc communis est ratio Architecturae: cum igitur diffinitio id praestare debeat; ut
uim, & naturam rei, de qua agitur, explicet: adduntur praeter genus discrimina quaedam: quae planius rem
declarant, & certius eam praefiniunt, secernuntque ab alijs rebus. ea sunt huiusmodi. Plurib. disciplinis.
& uarijs eruditionib. ornata. Nam his conditionib. seiungitur Architectura ab ijs notitijs: quae separa
tim a sensibus profecta, experientia quadam comparantur; & usu, manuumque tractatione ex uisu perficiun¬
6o tur: Sed & adhuc fusior, quàm par est, Architecturae diffinitio: nam & Oratoris, & Medici, & dliae mil¬
M 2