Full text: Barbaro, Daniele Matteo Alvise: M. Vitrvvii Pollionis De Architectvra Libri Decem

LIBER 
fieri sed puras coronas; ideo quod nec cantherij, nec asseres contra fastigiorum frontes distribuuntur. 
nec possunt prominere, sed ad stillicidia proclinati collocantur. Ita quod non potest in ueritate fie¬ 
ri, id non putauerunt in imaginibus factum, posse certam rationem habere. Omnia enim certa pro¬ 
prietate, & a ueris naturae deductis moribus traduxerunt in operum perfectiones. Et ea probauerunt, 
quorum explicationes in disputationibus rationem possunt habere ueritatis. Itaque ex eis originibus 
lymmetrias, & proportiones uniuscuiusque generis constitutas reliquerunt, quorum ingressus perse¬ 
cutus de lonicis, & Corinthijs institutionibus supra dixi. Nunc uero Doricam rationem summamque 
eius spetiem breuiter exponam. 
d peris nature institatis mores artis summendisant, pauci id quia considerant, ideo pauci sient, qui proba¬ 
tam in operibus habent aut horitatem. Vitru.ergo antiquorum sententia damnnat denticulos, aut mitulos in 1o 
fastigiis. nam cum cantherios mutuli, asseres denticuli imitentur, & neque cantherij, neque asseres contra 
frontes ueniant: feri non potest ut ratione aliqua mutuli, aut denticuli in fastigijs recte collocentur. sed uiden¬ 
tur huiuasmodi ornamenta non uitari a nonnullis, pulcbram enim faciem ferunt. Sed huius pulcbritudinis nul¬ 
la ratio est. Quoniam vero superius mentio facta est de parietibus, tectis, & fenestris, dicam aliquid circa hac, 
quod non erit inatile. In parietibus obseruandum est, ne longus, perpetuusque apertionum ordo absque fulcris, 
& erismatis efficiatur, nec tutum est ongum, & continuum parietem insuper apertiones multas astruere. pa¬ 
ries tam altus esse debet, quàm altae columnae sunt cum capitulis. tam crassus autem, quantus est imus columne 
scapus, idque maxime faciendum, ubi sunt parastatae. hae enim colummarum crasit: dines aequare debent. 
Muri ciuitat is ex quadrato, & magno lapide laudantur, velletiam magno, & incerto, ut aspicientibus bor¬ 
rorem quendam incutiunt, asperitatem, & eueritatem ferant. Sed cursus, cubiliaque non magnis ostendant aper 23 
tiones. Regula plumbea flexili utebantur antiqui, ut cubile lin quo conquiescerent immania saxa, pert entarent, 
nec aedificantes laborem ferrent in experiundis saxis. praecinctiones habent parietes, & procinctus, Itali cor¬ 
dones uocant, faciunt ad uenustatem, & firmitatem. Tectum est, ad quod omnis adificatio refertur, estque i¬ 
lud omne, quod capiti nostro imminet. Ex tectis alia sub diuo sunt, alia non; quae sub diuo sunt, inclinata, & 
pendentia fiunt, lineamentaque adificiorum sequuntur. Quae non sunt sub diuo, exterius quidem plana, interius 
fornicata, arcuata ad circinum delumbata, & in hemisphaerium circumuoluta fiunt. De quibus dicetur in se¬ 
ptimo. Tecta parietes ab aquis tueri debent, ideo pendentia fieri ea oportet, & eò magis inclinata, quo maius 
periculum est, ne niuium pondere succumbant, quemadmodum in Gallijs, & in Germania uidentur, & vbi sunt 
montes multi. Amplectantur circum aedificia, & si plura sunt, alterum in alterum depluere non debet, nec 
in amplos canales colligant imbres, unde regurgitantes aquae contignationem corrumpant. habent tecta, unde 30 
ostendere queant domini magnificentiam, siue preciosas trabes, siue metalla, siue tegulas, uitro illitas habeant, 
siue plumbea, siue etiam lapidea sint. Si laminis plumbeis tegas, oportet eas firmiter configere, ne uento 
dejiciantur, atque ita collocari debent, ne aues insidere possint. sub plumbo silicea cinis luto albae cretae suba¬ 
cta molliter sternatur, claui, morsusque aerei, uel cuprei laudantur, quia rubiginem minime sentiunt. In tecto¬ 
rum ornamentis, fastigia, subgrundiorum labra, angulique considerandi sunt, nam pilae, flores, currus, sigilla, 
uictoriae, atque huiusmodi imponuntur, modo omnia sint recte disposita, uenustatem habeant, dignitatem ser¬ 
uent, mutuoque sibi respondeant. Apertiones uero aditus omnes intelligo, quotquot sunt in aedificijs, siue lumen, 
aera, & uentum excipiant, quales sunt fenestrae, siue hominibus pateant, quales sunt aditus ianuarum, scala¬ 
rumque, siue pro rebus comparentur, ut cloacae, putei, fumi, columnationes, & etiam conchae, quas nicchios 
uocant. Fenestris numerus, situs, forma, & regula danda est. nam in medio si disponantur dispares esse debent. 40 
Vnde Venetijs uulgaris error est in numero fenestrarum. pari ubique ferè numero collocantur: unde uisis of¬ 
fenditur, & impedimentum fit maximum in aulis, ubi columna medianum occupat locum, quae apertio occu¬ 
pare debebat. In angulis (uti dictum est) non sunt ponendae, nec sine necessitate, ubique faciendae. Templis 
autem antiqui lumen aut a ualuis, aut a parte superiori dedisse uidentur. Fenestrarum situs a pauimento ele¬ 
uetur, quoniam oculis non pedibus cernimus, meliusque uentos euitamus. Cauendum est autem ne lumen aliun¬ 
de impediatur. a supernis partibus lumen omne capitur. Vtiles sunt fenestrae ad aeris renouationem. aer enim 
quemadmodum aqua iacens, & immobilis corrumpitur. Quadrata figura ab antiquis probata, conuenienti 
magnitudine uenustatem, & commoditatem aedificijs non mediocrem addidit. De reliquis apertionibus suo 
loco dicendum est. 
De ratione Dorica. 
Cap. 11I. 
ON nulli antiqui Architecti negauerunt Dorico genere aedes sacras oportere fieri, quod 
mendosae, & inconuenientes in his symmetriae conficiebantur. Itaque negauit Tarche¬ 
sius, item Pytheus, non minus Hermogenes. Nam is cum paratam habuisset marmoris 
copiam, in Doricae aedis perfectionem commutauit, & ex eadem copia eam Ionicam Libe¬ 
ro patri fecit. Sed tamen non quod inuenusta est species, aut genus, aut formae dignitas; sed quod im¬ 
pedita est distributio, & incommoda in opere triglyphorum, & lacunariorum distributione. Namque 
necesse est triglyphos constitui contra medios tetrantes columnarum, metopasque quae inter trigly¬ 6 
phos
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer