Full text: Vitruvius: M. Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

40 
M. VITRUVII POLLIONIS 
tes, dextra tres, ac sinistra tres, dividendae sunt 
aequaliter, quae sunt ad orientem, in quibus 
literae L & M, & ab occidente, in quibus sunt 
literae N & 0: ab M ad o, & ab L ad N, per¬ 
ducendae sunt lineae decussatim, & ita erunt 
aequaliter ventorum octo spatia in circuitionem. 
Quae cum ita descripta erunt in singulis angu¬ 
lis octogoni, cum a meridie incipiemus, inter 
Eurum & Austrum in angulo, erit litera G, 
inter Austrum & Africum H, inter Africum & 
Favonium N, inter Favonium & Caurum o, in¬ 
ter Caurum & Septemtrionem K, inter Septem- 
trionem & Aquilonem 1, inter Aquilonem & 
Solanum L, inter Solanum & Eurum M. Ita his 
confectis, contra angulos octogoni gnomon po¬ 
natur, & ita dirigantur plateae & angiportorum 
divisiones octo, 
CAPUT VII. 
De electione locorum ad usum communem civitatis. 
Divisis angiportis & plateis constitutis, area¬ 
rum electio ad opportunitatem & usum commu¬ 
nem civitatis est explicanda, aedibus facris, fo¬ 
ro, reliquisque locis communibus. Et si erunt 
moenia secundum mare, area, ubi forum con¬ 
itituatur, eligenda proxime portum: sin autem 
mediterranea, in oppido medio. Aedibus vero 
lacris, quorum Deorum maxime in tutela civi¬ 
tas vidétur esse, & lovi, & lunoni, & Miner¬ 
vae, in excelsissimo loco, unde moenium maxi¬ 
ma pars conspiciatur, areae distribuantur. Mer¬
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer