ARCHITECTURAE
356
rina tantum procreatur, quae Graece Theodote dici¬
tur, a Theodoto quodam, in cuius solo primum est
inventa. Auripigmentum, quod arsenicon Graece appel¬
latur, in Ponto nascitur. Sandaraca plurimis locis gene¬
ratur, sed optima in Ponto, & iuxta flumen Hypanium.
Minii autem natura primum a Graecis Ephesiorum solo
reperta memoratur; deinceps in Hispania: cuius natura
has admirationes habet. Glebae itaque cum ex metallis
primum exciduntur, argenti vivi guttas exprimunt, quas
artifices ad plures usus colligunt. Neque enim argen¬
tum, neque aes sine his inaurari potest. Eae confusae
in unum ita, ut quatuor sextariorum mensuram ha¬
beant, centum librarum pondus efficient. Supra cuius
liquorem centenarium saxi pondus si posueris, susti¬
nebit. Scrupulum auri super si posueris, in liquorem
descendit. Unde intelliges, non ponderis sed naturae
esse discretionem. Itaque si aurifex pannis textilibus
intextum aurum eximere vult, in rudi vase fictili ad
pulveres exurit: inde pulveres prius laverit, postea
mixtum argento vivo, vel in panno vel in linteolo com¬
primit, ut liquor argenti expressus emanet, & aurum
solidum intrinsecus remaneat. Verum probatio minii sic
erit observanda. In lamina ferrea mittatur, & super
ignem ponatur tamdiu, donec lamina rubescat. Tunc
retractum refrigescat. Si colorem non mutaverit, opti¬
mum erit; si mutaverit, vitiatum erit. Colores autem
omnes calcis mixtione corrumpi manifestum est. Chry¬
socolla a Macedonia venit: foditur autem ex metallis
aerariis. Argentum, & Indicum ab ipsis ostenditur, qui¬
bus in locis nascitur. Atramenti vero compositio sic
erit observanda, quae non solum ad usum picturae ne¬
cessaria videtur, sed etiam ad cotidianas scripturas. La¬
cusculus curva camera struatur: huic fornacula sic com¬
ponitur, ut nares in lacusculo habeat, qua fumus pos¬
sit intrare. Taedae in eadem fornace incendantur: su¬
per taedas ardentes resina mittatur, ut omnem fumum