DE ARCHITECTURA LIB. X.
323
perfectus in torno, in quo insuper constitutus
aries, rudentium ductionibus & reductionibus,
efficiebat magnos operis effectus; tegebatur au¬
tem is coriis crudis quemadmodum turris. De
terebra has explicuit scriptis rationes. Ipsam ma¬
chinam uti testudinem in medio habentem col¬
locatum in orthòstatis canalem faciebat, quemad¬
modum in catapultis aut balistis fieri solet, lon¬
gitudine cubitorum L. altitudine cubiti, in quo
constit uebatur transversa sucula. In capite autem
dextra ac sinistra trochleae duae, per quas mo¬
vebatur quod inerat in eo canali capite ferrato
tignum. Sub eo autem ipso canali inclusi tori
crebriter celeriores & vehementiores efficiebant
eius modus. Supra autem id tignum, quod ini¬
bi erat, arcus agebantur ad tegendum canalem,
uti sustinerent corium crudum, quo ea machi¬
na erat involuta. De corace nihil putavit scri¬
bendum, quod animadverteret eam machinam
nullam habere virtutem. De accessu, qui èa
Graece dicitur, & de marinis machinationibus,
quae per navim aditus habere possent, scribere
se tantum pollicitum esse vehementer animad¬
verti, neque rationes earum eum explicuisse.
Quae sunt ab Diade de machinis scripta, qui¬
bus sint comparationibus, exposui. Nunc quem¬
admodum a praeceptoribus accepi, & utilia mi¬
hi videntur, exponam.