M. VITRUVII POLLIONIS
322
qua ad murum plano pede transitus esse posset,
& etiam corvum demolitorem, quem nonnulli
gruem appellant. Non minus utebatur ariete sub¬
rotato, cuius rationes scriptas reliquit. Turrem
autem minimam ait oportere fieri ne minus al¬
tam cubitorum LX. latitudinem XVII. Contra¬
cturam autem summam imae partis quintam.
Arrectaria in turris imo dodrantalia, in summo
semipedalia. Fieri autem ait oportere eam tur¬
rem tabulatorum decem, singulis partibus in ea
fenestratis. Maiorem vero turrem altam cubito¬
rum CXX. latam cubitorum XXIII. S. &a contra¬
cturam item summam quinta parte ap arrecta¬
ria pedalia in imo, in summo semipedalia. Hanc
magnitudinem turris faciebat tabulatorum XX.
cum haberent singula tabulata circuitionem cu¬
bitorum ternum: tegebat autem coriis crudis,
ut ab omni plaga essent tutae. Testudinis arie¬
tariae comparatio eadem ratione perficiebatur.
Habuerat autem intervallum cubitorum XXX.
altitudinem praeter fastigium XVI. Fastigii au¬
tem altitudo ab strato ad summum, cubita VII.
Exibat autem in altum, & supra medium tecti
fastigium turricula lata non minus cubita XII, &
supra extollebatur altitudine quatuor tabulato¬
rum: in qua tabulato summo statuebantur scor¬
piones & catapultae, in inferioribus congere¬
batur magna aquae multitudo, ad exstinguen¬
dum, si qua vis ignis immitteretur. Constitue¬
batur autem in ea arietaria machina, quae Grae¬
ce apadéz dicitur, in qua collocabatur torus