Full text: Vitruvius: M. Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

272 M. VITRUVII POLLIONIS 
caput Arietis, & manu dextra innitens Cassiopeae 
simulacro, laeva supra Aurigam tenet Gorgo¬ 
neum ad summum caput, subiiciensque An¬ 
dromedae pedibus. Item Pisces supra Androme¬ 
dam & eius ventrem & Equi, quae sunt supra 
ipinam Equi, cuius ventris lucidissima stella fi¬ 
nit ventrem Equi & caput Andromedae. Ma¬ 
nus Andromedae dextra, supra Cassiopeae simu¬ 
lacrum est constituta, laeva super aquilonarem 
Piscem. Item Aquarius supra Equi caput. Equi 
auriculae attingunt Aquarii genua. Aquarii me¬ 
dia est dicata Capricorno. Supra in altitudinem 
Aquila & Delphinus: secundum eos est Sagitta. 
Ab ea autem Volucris, culus penna dextra Ce¬ 
phei manum attingit & sceptrum, laeva supra 
Calliopeam innititur: sub Avis cauda pedes Equi 
sunt subtecti, inde Sagittarii, Scorpionis, Li¬ 
brae : insuper Serpens summo rostro Coronam 
tangit: ad eum medium Ophiuchus in manibus 
tenet Serpentem, laevo pede calcans frontem 
Scorpionis: ad mediam partem Ophiuchi capitis 
non longe positum est caput eius, qui dicitur 
Nixus in genibus. Eorum autem faciliores sunt 
capitum vertices ad cognoscendum, quod non 
obscuris stellis sunt conformati. Pes Ingeniculati 
ad id fulcitur capitis tempus Serpentis, qui est 
inter Arctos, qui Septemtriones dicuntur, impli¬ 
catus: parve per eos flectitur Delphinus: cortra 
Volucris rostrum est proposita Lyra. Inter hu¬ 
meros Custodis & Geniculati Corona est ornata. 
in septemtrionali vero circulo, duae positae
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer