Full text: Vitruvius: M. Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

DE ARCHITECTURA LIB. IX. 
259 
rint grati, in eius rei concertationibus maxime 
sunt suspecti. Alius enim alia ratione explicare 
curavit, quod Delo imperaverat responsis Apol¬ 
lo, uti àrae eius quantum haberent pedum qua¬ 
dratorum, id duplicaretur, & ita fore, ut hi¬ 
qui essent in ea insula, tunc religione liberaren¬ 
tur. Itaque Archytas hemicylindrorum descri¬ 
ptionibus, Eratosthenes organica mesolabi ratio¬ 
ne idem explicaverunt. Cum haec sint tam ma¬ 
gnis doctrinarum iucunditatibus animadversa, 
& cogamur naturaliter, inventionibus, singula¬ 
rum rerum considerantes effectus, moveri; mul¬ 
tas res attendens, admiror etiam Democriti de 
rerum natura volumina, & eius commentarium, 
quod inscribitur , in quo etiam ute¬ 
batur annulo, signans cera ex milto quae esset 
expertus. Ergo eorum virorum cogitata, non 
solum ad mores corrigendos, sed etiam ad om¬ 
nium utilitatem perpetuo sunt praeparata. Athle¬ 
tarum autem nobilitates brevi spatio cum suis 
corporibus senescunt. Itaque neque cum maxi¬ 
me sunt florentes, neque posteritati neque in¬ 
ititutis hi, quemadmodum sapientum cogitata 
hominum vitae, prodesse possunt. Cum vero ne¬ 
que moribus, neque institutis scriptorum prae¬ 
itantibus tribuantur honores, ipsae autem per 
le mentes, aëris altiora prospicientes, memoria¬ 
rum gradibus ad coelum elatae, aevo immorta¬ 
li non modo sententias, sed etiam figuras eo¬ 
rum posteris cogunt esse notas. Itaque qui lite¬ 
rarum iucunditatibus instinctas habent mentes, 
R 2
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer