Full text: Vitruvius: M. Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

DE M. VITRUVIO POLLIONE. 
XXI 
pauca quidem: nec una tantum regione vel urbe reperta; 
sed multis. Sicque duplici studio intentus, veterum sci¬ 
licet ruinarum monumentis: & situ vetustatis redo¬ 
lentibus libris: satis patentem mihi feci intelligendi se¬ 
mitam: & ex diversa lectione effectum est: ut ex uno 
vel altero codice quam multa correcta loca inve¬ 
nerim: vel ad corrigendum iter ostenderint: & ubi 
haec non iuverunt: sic omnino uti erant reliqui. Ex his 
facile intelligitur, non solum Codicum auctoritate 
usum locundum nonnulla Vitruvii loca emendatius 
edidisse, sed plurima etiam eum emendavisse ex in¬ 
genio: quarum tamen omnium mutationum nullam 
prorsus rationem reddidit, cum nihil adnotatio¬ 
nis textui adiecerit; ut nescias, quid vel ex con¬ 
sectura sit profectum, vel ex libris mstis haustum, 
Sed vide omnino Polenum, copiosius de hac ed. 
& de ipso locundo agentem I. c. pag. 18-27. Nos 
pauca admodum, huc pertinentia, ipsis Viri docti 
verbis inde exscribamus. » Quod attinet, inquit, 
ad formulam rationemque scribendi, prioribus ca¬ 
stigatior est haec editio. Huic insuper addita fue¬ 
re in octavi libri c. 3. Graeca Epigrammata, quae 
desiderabantur in tribus prioribus illis seculi XV. 
editionibus. Praeterea, quamvis in huiusce edi¬ 
tionis Libri VII. capitibus 6. 7. 8. 9. plures pe¬ 
riodi connexae inter sese, diversa ac in praece¬ 
dentibus editionibus ratione legantur, revera ta¬ 
men locundi ordo aptior aliquo modo esse vide¬ 
tur; & dubitare licet, num Codicum, atque in¬ 
de principis ed. locis illis aliqua luxatio contige¬ 
rit. Certe post locundi tempora ii, qui Vitru¬ 
vium edidere, omnes ad unum locundi ordinem 
commemoratis in capp. sunt persecuti. Figurae, 
quas addidit editor, primae sunt, quae neque pau¬ 
cae, neque diligentia contemnenda delineatae 
prodierint. Formis ligneis (non admodum artifi¬ 
ciosè caelatis) impressae sunt. Quaedam ad illu¬ 
strationem rerum a Vitruvio traditarum aliquam 
habent utilitatem; quaedam non ita; ut etiam 
olim, inter ceteros, animadvertit Claudius Pto¬ 
lomaeus. Porro locundus haud parum de Vitru- 
vii libris meritus est: magisque etiam bene me¬ 
b 3
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer