Full text: Vitruvius: M. Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

NOTITIA LITERARIA 
XX 
rarum, interpunctio, tota denique scripturae ra¬ 
tio, in editione hac eadem ferme, ac in Florenti¬ 
na editione reperiuntur. Errores typographici plu¬ 
res potius, quam pauciores. Verba Graeca Lati¬ 
nis literis nonnulla, nonnulla vero literis Grae¬ 
cis in ed. hac impressa fuere. Ubi autem in Lib. 
VIII. Graeci versus esse deberent, vacua spatia 
relicta sunt. Transpositiones periodorum, si ve sal¬ 
tus in septimo libro, modo se habent eodem, quo 
in prioribus edd. Perpaucis figuris haec quoque 
editio ornata est; nimirum illis Florentinae edi¬ 
tionis, duabusque tantum aliis insuper adiectis: 
altera ad cap. 1. Libri I. cui musica quaedam ver¬ 
ba adscripta; altera ad cap. 1. Libri IX. quadra¬ 
tum reticulatum exhibente. Ceterum aliquibus in 
locis tenues quaedam verborum mutationes pos¬ 
sunt observari, quibus nonnullae tentatae fuerunt 
emendationes; sed, id num factum fuerit alicuius 
Codicis subsidio, vel coniectura, nuspiam ea in 
ed. narratur. « Polenus l. c. pag. 17 sq.— Cf. Pan¬ 
zer Tom. III. pag. 413. 
M. Vitruvius per locundum solito castigatior factus, 
1511 
cum figuris & tabula, ut iam legi & intelligi possit. In 
fine: Impressum Venetiis ac magis quam unquam ali¬ 
quo alio tempore emendatum: sumptu miraque diligen¬ 
tia loannis de Tridino alias Tacuino. Anno Domini 
M. D. XI. die XXII. Maii. Regnante inclito Duce Leo- 
nardo Lauredano. fol. — Novam recensionem tex¬ 
tus Vitruviani hac ed. instituit locundus, adeo¬ 
que frequentissime a superiorum edd. lectione dis¬ 
cessit. Qua vero ratione se gesserit, ut Vitruvii 
libros emendaret, ipse patefacit in Epistola ad lu¬ 
lium II. Pont. Max. qua eidem Pont. editionem 
hanc nuncupat: quando, ait, (ut intelligerem) non 
sine multo sudore & lassitudine: etus verba & sensum: 
cum ruinarum veterumque aedificiorum reliquiis me con¬ 
tulisse notum sit: non semel modo: sed saepe & numero¬ 
se. At hoc etiam (tanta mihi fuit eius rei cura) parum 
visum fuisset: si ipsius auctoris integram habuissemus 
lectionem: quam quia pene totam corruptam offendi --- 
dum singula perquirere coepi: ad antiqua exemplaria 
tanquam ad ansam dignoscendae rei me contuli: nec ad
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer