VITA.
XI
met affirmat, discipulus: verum hic parum feliciter, ut
ex opere ipso videre est. Caruit enim tum ingenii acu¬
mine, tum rerum plurimarum cognitione, quae ad hunc
auctorem illustrandum sunt necessariae: nihil igitur in eo
laudes praeter figuras, quas etsi non ad antiquum ge-
nium, nec ubique ad Vitruvii mentem, egregie tamen
& graphice lineavit. Ab hoc accepit Io. Baptista Capo-
ralis Perusinus, ipse quoque illiteratus, ut ex quinque
libris, quos Italice versos publicavit, facile cognoscitur.
Nonnulli quoque alii eiusdem notae homines, idem opus
eadem infelicitate aggressi sunt: inter quos fuere Bonus
Maurus, Augustinus Gallus, Aloysius Pirovanus. Sed
inter illos, qui egregiam Vitruvio navarunt operam, fuit
Hermolaus Barbarus, qui quidem inter primos ingenii
& doctrinae lumine pollens, castigatis Plinio & Mela,
huic quoque auctori stilum & diligentem operam com¬
modavit. Successere huic Adrianus Turnebus, & Gui¬
lielmus Philander, Galli ambo, & iidem doctrina & eru-
ditione insignes: quorum Turnebus in libris Adversario¬
rum sexcentis locis Vitruvianum codicem aut emenda¬
vit, aut lucidissime exposuit. Longe tamen doctissime
Philander, qui ceteros fere omnes commentariis editis
eruditissimis superavit. Post hos omnium novissimus Da¬
niel Barbarus, non sine maxima egregii ingenii laude,
idem praestitit: quamquam nonnulli sint, qui illum in
rebus claris verbosum, in obscuris siccum & ieiunum
fuisse affirment. Sed ut ad Vitruvium revertamur, pa¬
lam est, illum in scribendo brevitatem adamasse; quod
cur fecerit, ipse docet in praefatione quinti libri, ita
scribens: Cum ergo ea (architectonica nempe vocabula,
de quibus loquitur) per se non sint aperta, nec pateant eo-
rum in consuetudine nomina, tum etiam praeceptorum late va¬
gantes scripturae si non contrahantur, & paucis & perlucidis
sententiis explicentur, frequentia multitudineque sermonis impe¬
diente, incertas legentium efficient cogitationes. Itaque occultas
nominationes commensusque e membris operum pronuntians, ut