DE ARCHITECTURA LIB. V. 129
gentariae tabernae, menianaque superioribus
coaxationibus collocentur, quae & ad usum &
ad vectigalia publica recte erunt disposita. Ma¬
gnitudines autem ad copiam hominum oportet
fieri; ne parvum spatium sit ad usum, aut ne
propter inopiam populi vastum forum videatur.
Latitudo autem ita finiatur, uti longitudo in
tres partes cum divisa fuerit, ex his duae par¬
tes ei dentur. Ita enim oblonga erit eius forma¬
tio, & ad spectaculorum rationem utilis dispo¬
sitio. Columnae superiores quarta parte mino¬
res, quam inferiores, sunt constituendae; pro¬
pterea quod oneri ferendo, quae sunt inferio¬
ra, firmiora debent esse, quam superiora. Non
minus, quod etiam nascentium oportet imitari
naturam, ut in arboribus teretibus, abiete, cu¬
prelso, pinu, e quibus nulla non crassior est ab
radicibus, deinde crescendo progreditur in al¬
titudinem, naturali contractura peraequata na¬
scens ad cacumen. Ergo si natura nascentium ita
postulat, recte est constitutum & altitudinibus
& crassitudinibus superiora inferiorum fieri con¬
tractiora. Basilicarum loca adiuncta foris, quam
calidissimis partibus oportet constitui, ut per
hiemem sine molestia tempestatum se conferre
in eas negociatores possint. Earumque latitudi¬
nes ne minus quam ex tertia, ne plus quam ex
dimidia longitudinis parte constituantur, nisi lo¬
ci natura impedierit, & aliter coëgerit symme¬
triam commutari. Sin autem locus erit amplior
in longitudine, Chalcidica in extremis consti¬
Vitruvius.