M. VITRUVII POLLIONIS
128
terponentes e choro canticum, diviserunt spa¬
tia fabularum: ita partes cubica ratione facien¬
tes, intercapedinibus levant actorum pronun¬
tiationes. Cum ergo haec naturali modo sint a
maioribus observata, animoque advertam inu¬
sitatas & obscuras multis res esse mihi scriben¬
das, quo facilius ad sensus legentium pervenire
possint, brevibus voluminibus iudicavi scribe¬
re. Ita enim expedita erunt ad intelligendum,
eorumque ordinationes institui, uti non sint
quaerentibus separatim colligenda, sed e cor¬
pore uno & in singulis voluminibus generum
haberent explicationes. Itaque, Caesar, tertio
& quarto volumine aedium sacrarum rationes
exposui. Hoc libro publicorum locorum expe¬
diam dispositiones. Primumque, forum uti opor¬
teat constitui, dicam; quod in eo & publica¬
rum & privatarum rerum rationes per magistra¬
tus gubernantur.
CAPUT I.
De foro bafilicisque.
Graeci in quadrato, amplissimis & duplicibus
porticibus, fora constituunt, crebrisque colum¬
nis & lapideis aut marmoreis epistyliis adornant;
& supra ambulationes in contignationibus fa¬
ciunt. Italiae vero urbibus non eadem est ratio¬
ne faciendum, ideo quod a maioribus consue¬
tudo tradita est, gladiatoria munera in foro da¬
ri. Igitur circum spectacula spatiosiora interco¬
lumnia distribuantur, circaque in porticibus ar¬