M. VITRUVII POLLIONIS
122
situdinis fiant. Habeant spirae earum plinthum
ad circinum altam suae crassitudinis dimidia
parte: torum insuper cum apophygi crassum,
quantum plinthus. Capituli altitudo dimidia
crassitudinis. Abaci latitudo, quanta ima crassi¬
tudo columnae. Capitulique crassitudo divida¬
tur in partes tres, e quibus una plintho, quae
est pro abaco, detur, altera echino, tertia hy¬
potrachelio cum apophygi. Supra columnas tra¬
bes compactiles imponantur, uti sint altitudinis
modulis iis, qui a magnitudine operis postula¬
buntur. Eaeque trabes compactiles ponantur,
ut tantam habeant crassitudinem, quanta sum¬
mae columnae erit hypotrachelium, & ita sint
compactae subscudibus & securiclis, ut compa¬
ctura duorum digitorum habeat laxationem.
Cum enim inter se tangunt, & non spiramen¬
tum & perflatum venti recipiunt, concalefa¬
ciuntur, & celeriter putrescunt. Supra trabes
& lupra parietes traiecturae mutulorum, parte
quarta altitudinis columnae, proiiciantur. Item
in eorum frontibus antepagmenta figantur, su¬
praque ea tympanum fastigii ex structura seu
de materia collocetur. Supraque id fastigium,
culmen cantherii, templa ita sunt collocanda,
ut stillicidium tecti absoluti tertiario respon¬
deat. Fiunt autem aedes rotundae, e quibus
aliae Monopterae, sine cella columnatae, con¬
stituuntur, aliae Peripterae dicuntur. Quae sine
cella fiunt, tribunal habent & ascensum ex suae
diametri tertia parte: insuper stylobatas colum