M. VITRUVII POLLIONIS
118
secundum flumina aedes sacrae fient, ita uti
Aegypto circa Nilum, ad fluminis ripas viden¬
tur spectare debere. Similiter si circum vias pu¬
blicas erunt aedificia Deorum, ita constituan¬
tur, uti praetereuntes possint respicere, & in
conspectu salutationes facere.
CAPUT VI.
De ostiorum sacrarum aedium rationibus.
Ostiorum autem & eorum antepagmentorum
in aedibus hae sunt rationes, uti primum con¬
itituantur, quo genere sunt futurae. Genera
sunt enim thyromaton haec, Poricum, Ioni¬
cum, Atticurges. Horum symmetriae Dorici ge¬
neris conspiciuntur his rationibus, uti corona
fumma, quae supra antepagmentum superius
imponitur, aeque librata sit capitulis summis co¬
lumnarum, quae in pronao fuerint. Lumen au¬
tem hypothyri constituatur sic, uti quae altitu¬
do aedis a pavimento ad lacunaria fuerit, divi¬
datur in partes tres semis, & ex eis duae semis
partes lumini valvarum altitudine constituantur.
Haec autem dividatur in partes duodecim, &
ex eis quinque & dimidia latitudo luminis fiat
in imo: & in summo contrahatur, si erit lumen
ab imo ad sexdecim pedes antepagmenti tertia
parte. Sexdecim pedum ad viginti quinque, su¬
perior pars luminis contrahatur antepagmenti
parte quarta. Si a pedibus viginti quinque ad
triginta, summa pars contrahatur antepagmenti
parte octava. Reliqua quo altiora erunt, ad per¬