Full text: Vitruvius: M. Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

DE ARCHITECTURA LIB. IV. 
115 
sin autem excavabuntur, sic est forma facien¬ 
da, ita uti quam magnum est intervallum striae, 
tam magnis striaturae paribus lateribus quadra¬ 
tum describatur: in medio autem quadrato cir¬ 
cini centrum collocetur, & agatur linea rotun¬ 
dationis, quae quadrationis angulos tangat, & 
quantum erit curvaturae inter rotundationem 
& quadratam descriptionem, tantum ad for¬ 
mam excaventur. Ita Dorica columna sui gene¬ 
ris striaturae habebit perfectionem. De adiectio¬ 
ne eius quae media adaugetur, (uti in tertio 
volumine de lonicis est perscripta) ita & in his 
transferatur. Quoniam exterior species symme¬ 
triarum & Corinthiorum, & Doricorum, & Io¬ 
nicorum est perscripta, necesse est etiam interio¬ 
res cellarum pronaique distributiones explicare. 
CAPUT IV 
De interiore cellarum & pronai distributione. 
Distribuitur autem longitudo aedis, uti lati¬ 
tudo sit longitudinis dimidiae partis, ipsaque 
cella parte quarta longior sit, quam est latitudo 
cum pariete, qui paries valvarum habuerit col¬ 
locationem. Reliquae tres partes pronai ad an¬ 
tas parietum procurrant, quae antae columna¬ 
rum crassitudinem habere debent. Et si aedes 
erit latitudine maior quam pedes XX, duae co¬ 
lumnae inter duas antas interponantur; quae 
disiungant pteromatos & pronai spatium. Item 
intercolumnia tria, quae erunt inter antas & co¬ 
lumnas, pluteis marmoreis, sive ex intestino 
H 2
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer