M. VITRUVII POLLIONIS
100
sunt in frontis suae cuiusque altitudinis parte
XII; ideo quod, cum steterimus contra fron¬
tes, ab oculo lineae duae si extensae fuerint,
& una tetigerit imam operis partem, altera sum¬
mam, quae summam tetigerit, longior fiet. Ita
quo longior visus lineae in superiorem partem
procedit, resupinatam facit eius speciem. Cum
autem (uti supra scriptum est) in fronte incli¬
nata fuerint, tunc in adspectu videbuntur esse
ad perpendiculum & normam. Columnarum
striges faciendae funt XXIV, ita excavatae, uti
norma in cavo strigis cum fuerit coniecta, cir¬
cumacta, ita anconibus striarum dextra ac sini¬
stra angulos tangat, ut acumen normae circum
rotundatione tangendo pervagari possit. Crassi¬
tudines striarum faciendae sunt, quantum ad¬
iectio in media columna ex descriptione inve¬
nietur. In simis, quae supra coronam in late¬
ribus sunt hedium, capita leonina sunt sculpen¬
da, ita posita, uti contra columnas singulas ea
primum sint designata, cetera vero aequali mo¬
do disposita, uti singula singulis mediis tegulis
respondeant. Haec autem, quae erunt contra
columnas, perterebrata sint ad canalem, qui
excipit e tegulis aquam coelestem. Mediana au¬
tem sint solida; uti quae cadit vis aquae per
tegulas in canalem, ne deiiciatur per intercolu¬
mnia, neque transeuntes perfundat; sed quae
lunt contra columnas, videantur emittere vo¬
mentia ructus aquarum ex ore. Aedium loni¬