Full text: Vitruvius: M. Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

DE ARCHITECTURA LIB. III. 
species sunt barycae, barycephalae, humiles, 
latae, ornantque signis fictilibus aut aereis inau¬ 
ratis earum fastigia Tuscanico more; uti est ad 
Circum Maximum Cereris & Herculis Pompeia¬ 
ni, item Capitolii. Reddenda nunc est Eustyli 
ratio, quae maxime probabilis & ad usum, & 
ad speciem, & ad firmitatem rationes habet ex¬ 
plicatas : namque facienda funt in intervallis 
89 
spatia duarum columtiarum & quartae partis 
columnae crassitudinis, mediumque intercolum¬ 
nium, unum quod erit in fronte, alterum 
quod erit in postico, trium columnarum crassi¬ 
tudine. Sic enim habebit & figurationis adspe¬ 
ctum venustum, & aditus usum sine impeditio¬ 
nibus, & circa cellam ambulatio auctoritatem. 
Huius autem rei ratio explicabitur sic. Frons lo¬ 
ci, quae in aede constituta fuerit, si tetrastylos 
facienda fuerit, dividatur in partes undecim se¬ 
mis praeter crepidines & proiecturas spirarum: 
si sex erit columnarum, in partes decem & 
octo: si octastylos constituetur, dividatur in 
XXIIII & semissem. Item ex his partibus, sive 
tetrastyli, sive hexastyli, sive octastyli, una pars 
sumatur, eaque erit modulus, cuius moduli 
unius erit crassitudo columnarum. Intercolum¬ 
nia singula, praeter mediana, modulorum duo¬ 
rum & moduli quartae partis; mediana in fron¬ 
te & postico, singula ternum modulorum. Ipsa¬ 
rum columnarum altitudo erit modulorum octo 
amp; dimidiae moduli partis. Ita ex ea divisione 
intercolumnia altitudinesque columnarum ha¬
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer