79
M. VITRUVII POLLIONIS
DE
ARCHITECTURA
LIBER TERTIUS.
PRAEFATIO.
DELPHICUS Apollo Socratem omnium sa¬
pientissimum Pythiae responsis est professus. Is
autem memoratur prudenter doctissimeque di¬
xisse, oportuisse hominum pectora fenestrata &
aperta esse, uti non occultos haberent sensus,
sed patentes ad considerandum. Utinam vero
rerum natura sententiam eius secuta, explicata
& apparentia ea constituisset! Si enim ita fuis¬
set, non solum laudes aut vitia animorum ad
manum adspicerentur, sed etiam disciplinarum
scientiae, sub oculorum considerationem subie¬
ctae, non incertis iudiciis probarentur, sed &
doctis & scientibus auctoritas egregia & stabilis
adderetur. Igitur quoniam haec non ita, sed
uti natura rerum voluit, sunt constituta, non
efficitur, ut possint homines, obscuratis sub pe¬
ctoribus ingeniis, scientias artificiorum penitus