78 M. VITRUVII P. DE ARCHIT. L. II.
autem excisae & dolatae vitalem potestatem ami¬
serint, venarum rigorem permutantes siccescen¬
do, propter raritatem fiunt inanes & evanidae,
ideoque in aedificiis non possunt habere diu¬
turnitatem. Quae autem ad solis cursum spe¬
ctantibus locis procreantur, non habentes inter¬
veniorum raritates, siccitatibus exuctae solidan¬
tur; quia sol non modo ex terra lambendo
led etiam ex arboribus educit humores. Itaque
quae sunt in apricis regionibus spissis venarum
crebritatibus solidatae, non habentes ex humore
raritatem, cum in materiam perdolantur, red¬
dunt magnas utilitates ad vetustatem. Ideo in¬
fernates, quae ex apricis locis apportantur, me¬
liores sunt, quam quae ab opacis de superna¬
tibus advehuntur. Quantum animo considerare
potui, de copiis, quae sunt necessariae in aedi¬
ficiorum comparationibus, & quibus tempera¬
turis e rerum natura principiorum habere vi¬
deantur mixtionem, quaeque insunt in singulis
generibus virtutes & vitia, uti non sint ignota
aedificantibus, exposui. Itaque qui potuerint eo¬
rum praeceptorum sequi praescriptiones, erunt
prudentiores, singulorumque generum usum eli¬
gere poterunt in operibus. Ergo quoniam de ap¬
parationibus est explicatum, in ceteris volumi¬
nibus de ipsis aedificiis exponetur, & primum
de Deorum immortalium aedibus sacris, & de
earum symmetriis & proportionibus (uti ordo
postulat) in sequenti perscribam.