VITA.
ad mores. Porro eundem scientiam illam, quae de na¬
tura agit, degustasse, ex scriptis eius palam cognosci¬
tur. Saepe enim physicas movens quaestiones, eas sol¬
vere conatur, quamquam id haud pari felicitate. Ne¬
que enim ex optimis fontibus principia & scientiam
ipsam hauserat: quod aevi potius illius, quam suo fa¬
ctum vitio, ille fateatur necesse est, qui novit illos
etiam, qui tunc serio ea studia tractabant, libentius
Epicuri dogmata, & Platonis delicias, quam Aristotelis
Peripateticorum principis, & verioris solidiorisque phi¬
losophiae assertoris, doctrinam adamasse. Disserit au¬
tem de aëre, de ventis & aquis, item de plantis, de
terrarum ac fossilium naturis, de quibus omnibus arre¬
pta e dicendis & docendis occasione, longissimas per¬
saepe disputationes texit: quibus in rebus cum sit ad¬
modum frequens, nec sine acumine & sollertia, argu¬
mentari facile est, non quidem ingenium illi, sed potius
ingenii culturam defuisse. Nos autem, ne immerito eum
Epicuri dogmatum fuisse imitatorem, dixisse, eique in¬
debite hanc veluti notam quandam inussisse videamur,
ea quae secundo secundi libri capite professus est, in
medium afferemus; ibi enim Thaletis & Heracliti re¬
latis opinionibus, de rerum principiis, ita scribit: De¬
mocritus, quique eum secutus est Epicurus, atomos; quas nostri
insecabilia corpora, nonnulli individua vocitaverunt. Pythago¬
reorum vero disciplina adiecit ad aquam & ignem, & aërem
& terrenum. Ergo Democritus, etsi non proprie res nomina¬
vit, sed tantum indivisa corpora proposuit; ideo ea ipsa di¬
xisse videtur, quod ea cum funt disiuncta, nec laeduntur, nec
internecionem recipiunt, sed sempiterno aevo perpetuo infinitam
retinent soliditatem. Ex his ergo congruentibus cum res omnes
coire nascique videantur, & eae in infinitis generibus rerum
natura essent disparatae, putavi oportere de varietatibus & dis¬
criminibus usus earum, quasque haberent in aedificiis qualita¬
tes, exponere. Hactenus ille, qui eodem lib. c. 1. de prisco¬
rum hominum vita, & de initiis humanitatis atque te¬
a 3