Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

GVL. PHIL. ANNOT. autem, nominat in fronte ſolum columnatam. Amphipro-
stylon vero, vtrin, idest in fronte & poſti co columnas
habentem. Genus ædium in antis fieri existimauit Her-
molaus, antis per ambitum templi extra parietes adhibi-
tis, Vitruuius certe, non niſi ex fronte ita appellauit. Hypæthri vocabu um, ſatis indicat cuiuſmodi ædes eſſet,
nempe ſub diuo ſine vllo tecto. CVM HABE-
BIT IN FRONTE ANTAS PA-
RIETVM. Antas hoc loco interpretor lapideas pi-
las in parietũ extremis partibus. HVIVS EXEM
PLAR ERIT AD TRES FORTV-
NAS, EX TRIBVS QVOD EST
PROXIME PORTAM COLLI-
NAM. Iſtorum templorum, ne ruinæ quidem ſu-
perſunt, & apud alium auctorem quòd meminerim, non
legi. Porta autẽ Collina, in hodiernum diem Salaria vo-
catur, ab antiqua proxima via. IN VERSV-
RIS. Verſura hic ſignificat flexum angulorum in pa-
rietibus exteriorem, nam aliud ſcribimus lib. 5. cap. 6. HVIVS EXEMPLAR EST IN IN-
SVLA TYBERINA IN ÆDE IO-
VIS ET FAVNI. Iouis quidem templum Ro-
mæ fuit iuxta ædem Æſculapii, Fauni autem, in initio
inſulæ Tyberinæ. Ouidius Fastorum lib. 1.

Quod tamenex illis licuit mihi dicere fastis,
Sacrauere patres hæc duo templa die.

Accepit Phæbo Nympha Coronide natum,
Inſula diuidua quam premit amnis aqua

Iuppiter in parte eſt, cœpit locus vnus vtrun,
Iunctá ſunt magno templa nepotis auo.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer