Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

IN LIB. II. rumratio patitur. LATERITII VERO
(NISI DIPLINTHII, AVT TRI-
PLINTHII FVERINT. Ideſt duorum,
aut trium ordinum laterum, qui plinthi græce dicuntur. ERGO CVM RECIPERE NON
POSSET AREA PLANA TAN-
TAM MVLTITVDINEM. Aduerte
Romana ædificia principiò fuiſſe vnius contignationis,
poſt multarum. ET COENACVLORVM
ADSVMMAS VTILITATES PER-
FICIVNT, ET DESPECTIONES. Alterutra tollenda est vocula, præpoſitio ad, aut poſte-
rior coniunctio. ERGO MENIANISET
CONTIGN A TIONIBVSVARIIS
Meniana erant podia, pergulæ ue, cuiuſmodi ſunt ea, quæ
hodie ita proiicere aſſueuimus, vt mutulis (Coruos di-
cimus, Itali Modigliones) firmiſſimis quieſcant & ni-
tantur. Romani vocabulo eo etiam hodie vtuntur. Græci
Orthas appellant, vt ſcribunt Theodoſius & Honorius
Impp. Cod. lib. 8. de ædificiis priuatis. SVMMIS
PARIETIBVS STRVCTVRA TE
STACEA SVB TEGVLA SVBII-
CIATVR ALTITVDINE CIRCI-
TER SESQVIPEDALI. Hoc etiam mo-
net Palladius lib. 1. cap. ii. HABEATQVE
PROIECTVRAS CORONARVM. Coronæ hic dicuntur protecta, ſiue proiccta, meis Gallis
Larmerii vocantur, Bononienſibus Grundæ, idest, promi-
nentiæ & veluti ſupercilia parietum arcendis ſtillicidiis
inuenta. Quod etiam admonuit Budæus. Eam proiectu-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer