Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

IN LIB. II. SECVNDVM OR THOSTATAS. Orthoſtatæ arrectaria quacun ſint materia. Ligneorum
quamuis procumbentium mentio eſt lib. 10. cap. 19. Lapideorum autem, ratio intelligi potest, ex Tyburtini
lapidis ſpondis pontium Adriani, Fabritii & Ceſtii. Quanuis plus ſemidirutis. Inciduntur in his canales in
quos veluti fœminas, aliud quidpiá ceu maſculum ineat
committatur, cuiuſmodi ſunt quas regnátes nostri, ideſt,
perpetuas morteſias, quaſi mordeſias à mordendo vocát,
commiſſuræ ſcilicet genus. Hoc autem loco interpreta-
mur pro erectis coriis, ſecundum quæ excitandi bipedales
parietes. Reuinciuntur vero inter ſe eiuſdem plani corii
lapides, anſis ferreis, aut æreis potius. Quanquam & li-
gneis ſecuriclis (noſtri hyrundinis caudas vocant) cæra
& amurca perfuſis veteres in alligationibus vſos, ipſa
opera docent. Inferiores autem lapides cum ſuperioribus
configuntur clauis & connectuntur. QVOD CV-
BILIA FT COAGMENTAEORVM
Cubilia ſunt ſedes lapidum, aut laterum. SEV DE
LAPI DE DVRO ORDINARIAM. Ordinaria ſtructur a media e ſt inter eam, quæ fit è qua-
drato lapide, & quæ ex informi cœmento, temere con-
geſto, vbi lapides & ſi ad normam non reſpondent, à ſe
inuicem non abhorrent, & ordine coagmentátur. EX
HIS VNVM ISODOMVM, ALTE-
RVM PSEVDISODOMVM. Plinius lib. 36. cap. 22. ita expreſſit Græcorũ ſtructuram. Græ-
ci (inquit) è lapide duro, ac ſilice æquo, construunt velu-
ti lateritios parietes. Cum ita fecerint, Iſodomon vocãt
genus structuræ. At cum inæquali craſſitudine ſtrucia

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer