Volltext: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

GVL. PHIL. ANNOT. Fulcturas eriſmatum facile intelliget cui non ſit incogni-
tum ſcalarum id genus quo nostri vtuntur legendis ab ar-
bore fructibus, putandis etiam iugatis & cópluuiatis vi-
tibus quum non eſt cui alterius generis ſcalæ applicentur,
hæreant ue. (De his enim mihi ſermo est quæ huc atque
illuc tráſferri poſſunt, geſtatorias ſi videtur appellemus.) Fit autem id ſcalæ genus hoc pacto. Tigilla ſiue fustes
arrectarii duo quotlibet teretibus baculis traiiciuntur. (Fortaſſe nunc non inepte vocentur ſcandulæ, quòd ipſis
ab inferioribus ad ſuperiora aſcendatur, Ciceroni verò
gradus dicuntur) tertius fustis quòd fibula coniunctus li-
beram habet verſationẽ, vt explicari cũ libet, & compli-
cari poſſit, diuaricatus præſtat vicem eriſmatis, idest ob-
nitẽtis fulcri. ORGANA VNIVS OPE-
RÆ. Dixit machinas pluribus operibus habere effe-
ctus, quare hoc loco ſcribo opere tertia inflexione. Qui
operæ ſcripſerunt ab opera, falſi ſunt quod poſtea ſequi-
tur prudenti tactu. CONNEXVS STAMI-
NIS AD SVBTEGMEN. Stamen idest
stantia in longum fila, radio cum ſubtegmine, ideſt tra-
ma percurritur, inſilium alterna ſublatione & depreſſio-
ne, pendentis pectinis percuſſione denſatur in telam aut
pannum. Id organicis administrationibus fit, quod in te-
xtrina libro docebimus cum cæteris eius generis. S A@R-
RACORVM. Sarracum plaustri eſſe genus di-
ſcas ex Iulio Capitolinio in Antonino philoſopho. T anta,
inquit, peſtilentia fuit, vt vehiculis cadauera exportata
ſint, ſarracis. FOLLES FABRORVM. Fabrorum folles quibus in fornacibus & caminis vtuntur
excitando igni expreſſit Virg. Æneid. 8.

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer