Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

IN LIB. VII. quomodo fiat tradidit Ruellius lib. 2. de natura ſtirpium,
(vt fateamur vnde profecimus) Iſatim ſatiuam, quæ Gal-
lis, auctoribus Cæſare primo de bello Gallico, & Plinio
Glaſtum dicebatur, nunc Guadum, aliis Paſtellũ vocatur,
herbam & ſi inſignibus virore cauliculis notatam, ſucco
tamen inficientem cæruleo, truſſatilibus molis premunt vt
herbaceam ſaniem excludant, deinde exuctam digerunt
in paſtillos & tabulatis putreſcere ſinunt, poſt, cortinis
infectoriis coquunt, & poſt tinctos pannos, ceruleam illam
innatantem feruentibus cortinis exemptam ſiccant picto-
rum vſibus, Indum vocantes.

76. CAP. XI.

ÆRVLEI TEMPERATIO-
c # NES ALEXANDRIÆ PRI-
MVM SVNT INVENTÆ.

Cæruleum Græci Cyanon, etiam ſi in recentiorum com-
mentariis Lazurion inuenitur. Arabes lapidem lazuli
vocant, eius meminerunt Dioſcorid. lib. 5. cap. 97. & Galenus lib. medicamentorũ ſimplicium. 9. Plinio & Vi-
truuio est arena. Cærulei etiam nomine intelligi potest
gemma quam Hermolaus Turchicam ait appellari ab of-
ficinis. ARENA ENIM CVM NIT RI
FLORE CONTERITVR. Cærulei are-
næ tria antiquitus fuiſſe genera refert Plinius. lib. 33. cap. vltimo, & ante eum Theophraſtus lib. de gemmis. Æ gyptium quod maxime probatur, Scythicum, quod cũ
teritur in quatuor colores mutatur, candiorẽ, nigriorem ue
craſſiorem, tenuiorem ue, Præfertur huic Cyprium. Ac-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer