Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

GVL. PHIL. ANNOT. ligo eſt denſatus fumus parietibus inhærens. INDE
COLLECTA PARTIM COMPONI-
TVR EX GVMMI SVBACTO AD
VSVM ATRAMENTILIBRARII,
RELIQVA TECTORES GLVTI-
NVM ADMISCENTES PARIETI-
BVS VTVNTVR. Præter atramentũ libra-
rium, idest quod ſcribimus de quo Dioſcorides lib. 5. cap. vltimo, hic triplex ratio faciendi atramenti tectorii præ-
ſcribitur. Plinius. lib. 35. cap. 6. hunc locũ eſt imitatus,
cum enim dixiſſet atramentum natiuum, aut ſalſuginis
modo emanare, aut terram ipſam ſulphurei coloris ad hoc
probari. Fit (inquit) & fuligine pluribus modis, reſina,
vel pice exustis, propter quod officinas etiam ædificaue-
re, fumũ eum non emittentes. Laudatiſſimum eodem mo-
do è tædis. Adulteratur fornacium, balnearum fuligine,
quo ad volumina ſcribenda vtuntur. Sunt & qui vini fe-
cem ſiccatam excoquant, affirmant, ſi ex bono vino fex
fuerit, Indici ſpeciem id atramentum præbere. SAR-
MENTA, AVT TÆDÆ, SCHIDIÆ,
COMBVRANTVR. Tollo ſubdiſtinctionem,
& ſcribo. Tædæ ſchidiæ, ideſt fragmenta & veluti aſſu-
læ & ſecamenta tædæ arboris, de qua eſt apud Plin. lib. 16. cap. 10. Qua ſignificatione vſum admonuimus lib. 2. cap. 1. SED ETIAM INDICI CO-
LOREM DABIT IMITARI. Indicum
præter id quod tanquam ſpuma in indicis harundinibus
naſcitur, eſt & ſpuma purpurea innatãs infectoriis corti-
nis. Optimum autem quod ceruleum eſt, auctore Dioſco-
ride lib. 5 cap. 98 Et Plin. lib. 35. cap. 6. Hoc genus

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer