Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

GVL. PHIL. ANNOT. protegunt tenui linteo. Candidiſſima verò fit post inſola-
tionem etiamnũ recocta. SETA INDVCAT. Ideſt penicillo ſetis cõpoſito. ITA OBSTANS
CERÆ PVNICÆ LORICA, NON
PATITVR NEC LVNÆ SPLEN-
DOREM, NEC SOLIS RADIOS,
LAMBENDO ERIPERE EX HIS
POLITIONIBVS COLOREM. Hũc
locũ cum ſu periore ita transtulit Plinius lib. 33. cap. 7. de Minio loquens, Solis at Lunæ contactus inimicus, re-
mediũ, vt parieti ſiccato cera punica cum oleo liquefacta
candens ſetis inducatur, iterũ admotis gallæ carbonibus
aduratur ad ſu dorem vſ, poſtea candelis ſubigatur, ac
deinde linteis puris ſicut & marmora niteſcunt. FER-
REA LAMNA SVMATVR, IN EA
MINIVM IMPONATVR. Lamna pro
Lamina, ea figura qua mna, & mina, videri poteſt dictũ,
vt apud Horatium lib. 2. Carminum, Ode. 2. Sed enim
mnam Græcum & integrum verbũ, minam autem Latinũ
eſſe exiſtimari debet ex Plinio lib. 21. cap. 10. Sũt qui
gradatim putant dici lamam, laminam, & lamellam. Cer-
te Sext. Pompeius lamam ait eſſe lacunã, ideſt aquæ col-
lectionem quam alii lustrum appellent. Quod autem ad
rem attinet, Plinius dicto. 33. libri loco, dicit auri modo
Minium probari. Auro candente fucatũ nigreſcit, ſynce-
rum retinet colorem. ET SI REFRIGERA-
TVM RESTITVAT IN PRISTI-
NVM COLOREM. Scribendum reſtituatur. CHRYSOCOLLA APPORTATVR
A MACEDONIA. Dioſcorid. lib. 5. cap. 95.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer