Volltext: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

IN LIB. I. SICAM. De ea porticu legito Pauſaniam in Laco-
nicis, vbi de iis quæ Spartæ in foro ſpectatu digna viſe-
bantur. CAPTIVORVM SIMVLA-
CHRA BARBARICO VESTIS OR-
NATV. Viſuntur ſenes duo captiui istiuſmodi Ro-
mæ in ædibus Columnenſium. Sunt et Tyburti iuuenes
duo, altipedes duodecim, quos aliquando antepagmen-
torum ſuiſſe loco ſunt qui existimẽt, ornatu capitis Ægy-
ptio. Videas & Romæ Satyros duos, etiã nũc oneri fe-
rũdo collocatos in ædibus Barptol. à Valle. Ita Romani,
quod Lacones in Perſarum ignominiam fecerant imitati,
variarum rerum imagines in columnas transtulerunt. CANONICAM RATIONEM ET
MATHEMATICAM. Mentio est Lib. v. cap. iii. Sunt & quædam quæ huc pertitent apud Gellium
Lib. xvi. Cap. xviii. & apud Boetium muſices Lib. i. Cap. ii. et Lib. v. Cap. i. et. ii. BALISTARVM,
CATAPVLTARVM, SCORPIO-
NVM, TEMPERATVRAS. De his lib. x. cap. xv. xvi. xvii. & . xviii. Sed ſemel dictum velim,
me ſecutum eſſe in citando Vitruuio, diſtributionem ca-
pitum ex codice Florentiæ impreſſo, non tam quod pro-
barem (nam multis in locis ineptiſſima est, & Vitru-
uius perpetua oratione ſcripſit) quam vt quærentium & legentiũ conſulerem labori. PER QVÆ TEN-
DVNTVR SVCVLIS ET VECTI-
BVS. In aliquibus c@dicibus ante vocabulum ſuculis,
adduntur duæ hæ dictiones, ergatis aut, ne absre. Nam
libro decimo, cap. xvi. Baliſtarum aliquas ſuculis, non-
nullas polyſpaſtis, aliàs ergatis, quaſdam etiam tympa-

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer