Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

GVL. PHIL. ANNOT. 
198 
omne denique rusticum instrumentum. Fructuaria pars, 
continet cellam oleariam, torcularia, cellam vinariam, de¬ 
frutariam, Foenilia, Paleariaque, & apothecas, & horrea. 
CAP. NONVM. 
VNC RVSTICARVM EX¬ 
n PEDITIONVM VT SINT 
AD VSVM COMMODAE,ac. 
DICAM. Aut aliquid deest, aut manifestissimus 
est soloecismus. Fortasse scriptum erat. Nunc rusticorum 
expeditiones, vt subintelligeretur, aedificiorum, aut nunc 
rusticas expeditiones. Dixit enim praescripsi sse vrbanas 
rationes aedificiorum, nisi potius referatur ad vocabulum 
rationes, quod nos existimamus, vt sit capitis initium. Pri¬ 
mum de salubritate. Vt hinc intelligatur, ineptam ne quid 
grauius dicam, capitu sectionem. ITEM AGRI, 
COLAE REGIONVM IMPERITI. 
Aliqui codices habent periti. HABEATQVE 
CONIVNCTAM VINARIAM CEL 
LAM, HABENTEM AD SEPTEN. 
TRIONEMLVMINAFENESTRA¬ 
RVM. Cellam vinariam, Septentrionem spectare opor¬ 
tere scribut Plinius lib. 14. cap. 21. et Palladius lib. 1. 
cap. 18. frigidam illam quidem, longe a balneis, stabulis, 
furno, Sterquiliniis. Columella tamen lib. 1. cap. 6. Apo¬ 
thecas recte superponi ait his locis, vnde plerunque balnea. 
rum fumus exoriatur, quoniam vina celerius vetuste¬ 
scunt, quae fumi quodam tenore praecoquem maturitatem 
trahunt. ET NVMERVM, ET DO¬ 
LIO¬
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer