Volltext: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

GVL. PHIL. ANNOT. tur, obeliſcipartes cum notis Ægyptiis, Nam Vergi-
lius lectionẽ etiam ad picturam refert, Æneid. vi. his ver-
bis, Quin protinus omnem perlegerent oculis. EV-
THYGRAMMIET CIRCINI TRA-
DIT VSVM. Per Euthygrámum intelligo regulã,
quaſi directilineam dicas. Nam ad regulam expeduntur
lineæ rectæ, vt circulus quæ eius partem aliquam re-
ferunt ad circinum. Quod ſignificaſſe mihi viſus eſt,
cum inferius de Ichnographia loquens, circini & regulæ
vſum continere dixit. Præclaræ eruditionis eximií
iudicii homo, Franciſcus Priſcianẽſis, monuit fieri potuiſ-
ſe, vt pro circini ſcriptum fuerit cyclicis, vt legatur, eu-
thygrammis & cyclicis tradit vſum, ideſt rectæ circu-
laris lineæ. Id vero existimauit, quod in cæteris di-
ſciplinis quæ à Vitruuio percenſentur numer ando, qui-
bus ornatum vult Architectum, animaduertit non eò
veniſſe, vt maxime neceſſaria, at adeo vulgaria com-
plecteretur. Non debui amici & docti viri coniectu-
ram negligere. Vocem vero Turbigrammi quæ in an-
tiquis aliquot exemplaribus inuenitur, ceu ſpuriam & degenerem, omnino legitimarum numero eximimus & reiicimus. Lineis autem omnem Graphidos ſcientiam
perfici existimamus, iis ex Heronis ſententia, rectis
aut non rectis. Rectarum vna eſt ratio. Nam ex æquo
intra ſua concluduntur puncta. Non rectarum (vt in-
quit ille) aliæ circulares, aliæ obliquæ, aliæ inflexæ. Mathematicus Apollonius diuiſit ſimplicius, in rectas,
circulares, & obliquas. Vt Parmenides dixerit figu-
ram omnem eſſe aut rectam, aut circuncurrentem, aut
mixtam. Geminus, lineas in planas et ſolidas, partitus eſt.

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer