Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

intelligit, cui vtriuſ vocabuli originis venit in mentem,
alterum enim a lucro, ideſt {ᾀτ\‘ρ} {το}ῦ Κὲρ {δο}{ι***}, a pelli-
bus alterum ductum est. Et ſi idem ſit, quid Archite-
cto cum pellibus? Cerdo enim in illa inſcriptione, homi-
nis non studii est index. Vt ſi idem credi par fuit, fue-
rit tamen Cerdonis non Pellionis appellatio restituenda. Quin & quod Vitruuius noſter reprehendit, Archite-
ctus ille ſub mutilis denticulos collocauit. Ita vulgatam
codicum ſcriptionem retinentes, diuerſos eſſe arbitramur. Et nostrum quidem apparet parentum cura liber alibus di-
ſciplinis ab ineunte ætate fuiſſe institutum, encyclopæ-
diam abſoluiſſe, quod ipſe fatetur in libri ſexti proœmio. Statur a vero ſe fuiſſe humili, indicat in præfatione lib. 2. Iulio Cæſari fuit non ignotus, poſt cuius obitum, ingraue-
ſcente iam ætate, aut affecta potius, vt ex memorato li-
bri ſecundi loco coniicimus, ab Octauia fratri Augusto
commendatus, apparationi baliſtarum, ſcorpionum, cæ-
terorum tormentorum, cum M. Aurelio, P. Minidio,
quem alii Numidicum vocant, & Cn. Cornelio præfe-
ctus est, annuo ei reditu quoad viueret conſtituto. Qua
munificentia excitatus, vt indicat in præfatione operis,
omnem ædificandi rationem Augucto ſcripſit, quam de-
cem libris cóplexum ſe eſſe, ſub finem operis testatur, ne
quis figur as quas in ſuis ſingulis libris extremi voluminis
nomine deformabat, in priuatum librum, hoc est vndeci-
mum aliquem reiectas falſo exiſtimet. Ingenui fœlicis
fuiſſe ingenii, libri ſeptimus, nonus, & decimus argu-
mento eſſe queant. Hactenus quod aſtruere poſſumus.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer