Full text: Vitruvius: M. Vitrvvivs Per Iocvndvm Solito Castigatior Factvs Cvm Figvris Et Tabvla Vt Iam Legi Et Intelligi Possit

a ſerredentes
a

Cum enim ſic erit factum, tunc ita oneris terreni magnitudo diſtribu-
ta in paruas partes, ne vniuerſa pondere p̃mens, poterit vlla ratiõe ex-
trudere muri ſubſtructiones. De ip̃o aũt muro e qua materia ſtruatur
aut perficiat̃, ideo nõ eſt p̃finiendũ, ꝙ in omnibus locis, quas optamus
copias, eas nõ poſſumus habere. Sed vbi ſunt ſaxa quadrata, ſiue ſilex, ſi-
ue cementũ, aut coctus later, ſiue crudus, his erit utendũ. Non enim uti
Babylone abundantes liquido bitumine, pro calce & arena & cocto la-
tere factum habent murum, ſic item poſſunt omnes regiones, ſeu loco℞
proprietates, habere tantas eiuſdem generis utilitates, uti ex his compa-
rationibus, ad æternitatẽ, perfectus habeatur ſine uitio murus.

De diuiſione operum, quæ intra muros ſunt, & eorum diſpoſitione,
ut uentorum noxii flatus uitentur, # Caput. # VI.

Mœnibus circũdatis, ſequunt̃ intra murum arearum diuiſiones, platea-
rum, & angiportuũ, ad cœli regionẽ directiones. Dirigent̃ hæc autẽ
recte, ſi excluſi erunt ex angiportis uenti prudẽter: qui ſi frigidi ſunt, le-
dunt, ſi calidi, uitiant, ſi humidi, nocent. Quare uitandũ uidet̃ hoc ui-
tium, & aduertẽdum ne fiat, quod in multis ciuitatibus uſu ſolet eueni-
re: quẽadmodum in inſula Leſbo oppidũ Mitilene magnificẽter eſt edi-
ficatũ & eleganter, ſed poſitũ non prudenter. In qua ciuitate Auſter cũ
flat, homines ægrotant: cum Corus, tuſciunt, cũ Septemtrio, reſtituunt̃

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer