Full text: Vitruvius: M. Vitrvvivs Per Iocvndvm Solito Castigatior Factvs Cvm Figvris Et Tabvla Vt Iam Legi Et Intelligi Possit

a cõtignatio
a

Hoſtis enim ſiquã partẽ muri occupauerit, ꝗ repugnabũt, reſcindẽt: et ſi
celeriter adminiſtrauerint, nõ patient̃ reliquas partes turriũ muri ho-
ſtẽ penetrare, niſi ſe voluerit p̃cipitare. Turres ita rotundæ, aut poly-
goniæ ſunt faciẽdæ, quadratas enim machinæ celerius diſſipãt, ꝙ angu-
los arietes tundendo frangunt: in rotundationibus aũt (vti cuneos) ad
centrum adigendo, lædere non poſſunt. Itẽ munitiones muri turriũ
aggeribus coniunctæ, maxime tutiores ſunt, ꝙ ne arietes, ne ſuffoſ-
ſiones, ne machinæ cæteræ eis valẽt nocere. Sed nõ in omnibus locis
eſt aggeris ratio faciẽda, niſi quibus extra murũ, ex alto loco, plano pe-
de acceſſus fuerit ad mœnia oppugnãda. Ita in eiuſmodi locis pri-
mum foſſe ſunt faciendæ, latitudinibus & altitudinibus ꝗ̃ ampliſſimis: deinde fundamentum muri deprimendum eſt intra alueum foſſæ, & id
extruendum eſt ea craſſitudine, vt opus terrenum facile ſubſtineatur.

Item interiore parte ſubſtructionis, fundamentum diſtans ab exterio-
re introrſus amplo ſpatio conſtituendum eſt, ita vti cohortes poſſint,
quemadmodum in acie inſtructæ, ad defendendum ſupra latitudinem
aggeris conſiſtere. Cum autem fundamenta ita diſtantia inter ſe fue-
rint conſtituta, tunc inter ea alia tranſuerſa coniuncta exteriori & inte-
riori fundamento, pectinatim diſpoſita, quemadmodum ſerre dentes
ſoluentes ſe collocentur.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer