Full text: Vitruvius: M. Vitrvvivs Per Iocvndvm Solito Castigatior Factvs Cvm Figvris Et Tabvla Vt Iam Legi Et Intelligi Possit

LIBER Item naturæ decor erit, ſi cubiculis & bybliothecis, ab oriente lumi-
na capientur: balneis & hybernaculis, ab occidente hyberno: pinaco-
thecis, & quibus certis luminibus opus eſt paribus, a ſeptentrione: ꝙ [?] ea cœli regio ne exclaratur, ne obſcuratur ſolis curſu: ſed eſt cer-
ta & immutabilis die perpetuo. Diſtributio autem eſt copiarum lo-
ci commoda diſpenſatio, parca in operibus ſumptus cum ratione
temperatio. Hæc ita obſeruabitur, ſi pri mum architectus ea non que-
ret, quæ non poterunt inueniri, aut parari, niſimagno. Namque non
omnibus locis arenæ foſſitiæ, nec cementorum, nec abietis, nec ſap-
pinorum, nec marmoris copia eſt: ſed aliud alio loco naſcitur, quo-
rum comportationes difficiles ſunt & ſumptuoſæ. Vtendum autem
eſt, ubinon eſt, arena foſſitia, fluuiatica, aut marina lota. Inopiæ quo
abietis aut ſappinorum uitabuntur, utendo cupreſſo, populo, ulmo,
pinu. Reliqua quo his ſimilia erunt explicanda. Alter gradus erit
diſtributionis, cum ad uſum patrum familiarum, aut ad pecuniæ co-
piam, aut ad elegantiæ dignitatem, ædificia alte diſponentur. Nam
aliter urbanas domos oportere conſtitui uidetur: aliter quibus ex poſ-
ſeſſionibus ruſticis influunt fructus: non idem feneratoribus: aliter bea-
tis & delicatis: potentibus uero quorum cogitationibus reſpu. guber-
natur, ad uſum collocabuntur: & omnino faciẽdæ ſunt aptæ omnibus
perſonis ædiſicior um diſtributiones.

14.1.

Note:

De partibus architecturæ in priuatorum & publicorum ædificiorũ
diſtributionibus & gnomonices & machinationis. Caput. III. Partes ipſius architecturæ ſunt tres ædiſicatio, gnomonice, machinatio. Aediſicatio autem diuiſa eſt bipartito, e quibus una eſt mœnium & cõmunium operum in publicis locis collocatio, altera eſt priuatorum
ædiſiciorum explicatio. Publicorum autem diſtributiones ſunt tres, e
quibus una eſt defenſionis, altera religionis, tertia oportunitatis. De-
fenſionis eſt murorum turrium & portarum ratio, ad hoſtium impe-
tus perpetuo repellendos excogitata. Religionis, deorum immorta-
lium fanorum, ædium ſacrarum collocatio. Oportunitatis, omniũ
locorum ad vſum publicũ diſpoſitio: uti portus, fora, porticus, balnea,
theatra, inambulationes, cætera, quæ iiſdem rationibus in publicis de-
ſignantur locis. Hæc autem ita ſieri debent, ut habeatur ratio firmitatis
vtilitatis, uenuſtatis. Firmitatis erit habita ratio, cum fuerit fundamẽ-
torum ad ſolidum depreſſio: & ex qua materia copiarum ſine auaritia
diligens electio. Vtilitatis autem, emendata, & ſine impeditiõe, uſu lo
corum, diſpoſitio: & ad regiones ſui cuiuſ generis apta & commoda
diſtributio. Venuſtatis uero, cum fuerit operis ſpecies grata & elegãs. membrorum commenſus iuſtas habeat ſymmetriarum rationes.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer