Full text: Vitruvius: M. Vitrvvivs Per Iocvndvm Solito Castigatior Factvs Cvm Figvris Et Tabvla Vt Iam Legi Et Intelligi Possit

SEXTVS. maioribus dimidia conſtituantur, Imagines item alte cum ſuis ornamẽtis
ad latitudinem alarum ſint conſtitutæ, Latitudines hoſtiorum ad altitudi-
nem, ſi dorica erunt, vti dorica, ſi ionica erunt, vti ionica, perficiantur, Quẽ
admodum de thyromatis, in quibus quarto libro rationes ſymmetriarum
ſunt expoſitæ, Impluuiilumen latum latitudinis atrii, ne minus quarta, ne
plus tertia parte relinquatur, longitudo vti atrii pro rata parte fiat, Periſty-
lia autem in tranſuerſo tertia parte longiora ſint, ꝗ̃ĩtrorſus, Columnæ tam
altæ, ꝗ̃ porticus latæ fuerint, Periſtyliorum inter columnia ne minus trium,
ne plus quatuor columnarum craſſitudine inter ſe diſtent, Sin autem dori-
co more in periſtvlio columnæ erunt faciundæ, uti in quarto libro de dori
cis ſcripſi, ita moduli ſumãtur, ut ad eos modulos triglyphorum ratio-
nes diſponantur,

a. Veſtibulũ
b. atrium
c. impluuiũ ex quo lumẽ
atrio datur.
d. periſtylũ
e. cauædium
f. tricliniũ :ce teræ ſunt cu-
biculorũ &
aliorũ mem-
bro℞ deſcri-
ptiones.
g. pomaria ſiue ortus
a b c d e f g

45. De tricliniis & œcis, & exedris & pinacothecis & eorum
dimenſionibus. # Caput. IIII.

Tricliniorum quanta latitudo fuerit, bis tanta longitudo ſieri debebit, Alti-
tudines omnium conclauiorum quæ oblonga fuerint [?] , ſic habere debẽt ra-
tionem, uti longitudinis & latitudinis menſura componatur, & ex ea ſum-
ma dimidium ſumatur, & quantum fuerit, tãtum altitudini detur, Sin au-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer