Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

An exustione noua ſubstantia gignatur. ſtituitur, nec quaſi fortuitò ex co conflatur. Cœterùm etſi in plu-
ribus eiuſmodi materiam ponamus, quæ non eſſet illis cum cœ-
teris omnibus corporibus communis, ſed intrà certarum ſpecie-
rum terminos cohiberetur, adeò vt ſexcenta & eo amplius Mate-
riæ genera numerari poſſent, non repugnat, vt opinor, Ari-
ſtoteles.

Dand. Nonrepugnat profecto: quippe qui ſub exitum libri pri-
mi Phyſicorum, quid Materiæ nomine intelligat, diſertè pro-
nuncians ait, λέγω γάρ ὑλην τὸ πρῶτον ὑποκ{εί}μενον ἑκαςω (non
ἑκἅςου, vt in quibuſdam parum emendatis Codicibus aliquando
legi perperam ſcriptum, quibus vſus videtur, qui manibus paſ-
ſim teritur Latinus interpres) έξ [?] \~ου γίνεταί τι ἐνυπάοχοντος μὴ κα-
τὰ συμβεβηκός. {εἴ} τε φθ{εί}ρετάι τι, {εἰ}ς τ\~ουτο ἀφίξεται ἔ χατον. Ma-
teriam voco, inquit, illud primum vnicuique conſtitutum, ex
quo non temerè, & caſu, inexiſtente fit aliquid. Vt autem inno-
teſcat, quodnam cenſeri debeat illud primum, notam addit ex
rei interitu deſumptam; id ſcilicet vltimum, in quod vnaquæ-
que res ſoluitur, cùm perit, eius Materia fuit: Immò nihil re-
fert, corpus aliud illa deinceps componat, aut omninò non com-
ponat, quantum quidem ad Materiæ rationem attinet in cor-
pore diſſoluto; eorum enim corporum, quæ ex illâ fieri poſſunt,
Materia eſt, quin neceſſe ſit corpora omnia ex câdem conſtare
poſſe, modò apta ſit, vt ex eâ aliquid fiat, & huic pereunti
ſuperſtes maneat. Nullus itaque dubito aſſerere, non certam ali-
quam naturam inchoatam atque imperfectam ab Ariſtotele Ma-
teriæ vocabulo deſignari, ſed abſtractam quandam à ſingulari-
bus ſimplicibuſque naturis, mentis opificio, notionem; ita vt
Materia ob idipſum, quia Materia eſt, nullum certum naturæ ge-
nus, nullam magnitudinem, nullam qualitatem inferat, ſed nec
repellat, hoc vno contenta, quâ Materia eſt, quodipſa per ſe
fit vltimum, in quod res, cuius illa fuerat origo, ſoluatur. Qua-
propter lib. 7. Metaph. text. 8. dicitur, λέ γω \’δ ὕλην, ἥ Κα\’θ ἁυ τ{ὴν}
μή τετι, μήτε πο\’σ ον, μήτε ἅλλο μήδεν λέγεται, \~ὁις ὠρ@ς {αι} τὸὔν-
ἔ ςι γὰρ τι Κα\’θ \~ὁυ Κατηγορ{έι}τ{αι} τούτων ὲκαςον. *Di@o autem Ma-*
*teriam, quæ ſecundùm ſe neque quid, neque quantum, neque*
*aliud quidpiam dicitur, quibus ens definitur; eſt enim aliquid, de*
*quo horum vnum quodque prædicatur. * Et paucis interiectis conclu-
dit Philoſophus, ως τε τὸ ἔ χατον, Κα\’θ ἁυτὸ ὄυτε τὶ ουτε ποσὸν,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer