Philoſopho Naturam ſpeculanti, rerumque principia venanti,
quas mutationi obnoxias Phyſicus contemplatur, quid procli-
uius fuit, quàm manifeſtis illis, & extra omnem controuerſiam
poſitis fundamentis inniti, videlicet, Rem nullam de nihilo ori-
ri, Nullam in nihilum occidere? vt enim neceſſe eſt lancem in li-
brâ ponderibus impoſitis deprimi, ſic animum perſpicuis cedere,
vt cum Cicerone loquar *in Lucullo. * Materiam igitur aliquam eſſe
neceſſe eſt, quam fingat & formet effectio, & ſi diſſoluatur, inte-
reat non in nihilum, ſed in ſuas partes: Nulla quippe vis, vt
eunti per ſingula patebit, mutationem in mundo moliri poteſt
(quæcunque tandem vis illa ſit, præter Deum) quin aliquid ali-
cui detrahat, ſibique aſſumat, in quo facultatem ſuam exer-
ceat. Quapropter Mutationis generatim atque vniuersè acceptæ
principium optimo iure ſtatuendum eſt illud, *Ex quo aliquid fit: *
hæc autem eſt, ſi explicemus atque excutiamus intelligentiam
noſtram, ipſiſſima notio *Materiæ. * Ideò, quamuis à Naturâ ad-
hiberentur in ipſâ rerum effectione minutiſſimæ particulæ & indi-
uiduæ, quæ dirimi diſtrahique non poſſint, primùm fortaſsè con-
fuſæ, poſtea in ordinem adductæ, non continuò Atomis rerum
principia tribuenda ſunt; quia ſcilicet non ob id ipſum, quia Ato-
mi ſint & indiuidua corpuſcula, ſed ex eâ tantùm parte Principij
ratio illis conuenit, quatenus ex ijs conſtat id, quod fit; vno-
verbo, quia Materia eſt; ſiuè demum particulæ illæ diuiduæ ſint,
ſiuè indiuiduæ. Similiter parum refert, an ad hæc peruulgata & nota quatuor Elementa Ignem, Aërem, Aquam, Terram perti-
neantea, ex quibus corporum viciſſitudines gignuntur: non enim
quia Ignis, aut Aĕr, aut Aqua, aut Terra, ſed quia Materia
ſunt, ex qua res fiunt, Mutationis Principium cenſentur: id quod
æquè tribuendum eſſet cuicunque naturæ, quæ nullam cum hiſce
elementis communionem haberet, modo ex illâ res, quæ gigni-
tur, conſtaret. Propterea reiectis Atomis, atque vulgaribus
Elementis, cœteriſque huiuſmodi, quatenus propriâ ſingulorum
notione comprehenduntur, hoc vnum omnibus, quæ fiunt, com-
mune eſt, vt ex Materiâ ortum ducant. Non quod vnam eſſe re-
rum omnium Materiam Formarum varietate diſtinctam, quemad-
modum cognatæ ſpecies, differentijs diſcretæ, generis commu-
nione iunguntur, vſquam apertè docentem Philoſophum repere-
rim; ſed id vniuſcuiuſque Materiam dicit, ex quo illud per ſe con-