Diſſertatio Sexta.
facultas extimulandi in terræ viſceribus tùm humidos vapo-
res, qui tàm confertim aſcendant, ut poſtea conglomerati
in pluviam deſcendant, tùm ſiccas & crudas exhalationes,
quæ incitentur in flatum vehementem. Cum autem maxima
facultas agitandi particulas conveniat ſpiritibus, valde con-
gruenter ſpiritibus affines cenſentur ſidereæ expirationes, adeò-
que ut plurimum ad igneam naturam pertinent. Ut pluri-
mum, inquam; neque enim à probabilitate remotum vide-
tur ex aliquibus ſideribus etiam Spiritus Frigidos effiuere,
quibus vis conſtipandi & particulas alias coërcendi conveniat,
ita ut plurium ſiderum efficacitati adſcribenda ſit ex. gr. plu-
via, ſi videlicet ſpiritûs ignei ab uno ſidere aut à pluribus ſi-
mul proſluentes excitent ex tellure aut ex aquâ vaporum vim
ingentem, cum interim ab alio ſidere Spiritûs Frigidi erum-
pentes comprehendant vapores per aërem diffuſos, eoſque con-
ſtrictos cogant in pluviam decidere, quæ alios ſpiritûs, quibus
fœtus eſt aër, ſecum rapiat, & telluri cœleſtes influxûs in-
fundat. Neque aliquid igneæ ſtellarum naturæ minùs con-
ſentaneum ſtatui puto, ſi ex aliquibus etiam Spiritûs Frigi-
dos erumpere poſſe concedamus: quandoquidem vix ulli uſui,
præterquam ad deſignanda tempora, futurum fuiſſet, ſi aſtra
omnia ad ſpeciem eandem pertinerent, aut ſingulorum na-
tura particulas omnes uniuſmodi & ſimplices contineret, quin
plurimæ luci, quâ potiſſimùm conſtant, & ignea ſunt,
etiam admiſcerentur variæ & multiplices particularum alia-
rum naturæ & quemadmodum expirationes frigidas ex Sa-
turno prodire plurimi autumant, non video, cur ſaltem ali-
quibus ſtellis fixis concedi nequeant ſimiles ſpiritûs cum inge-
nitâ luce non pugnantes.
Dand. Cum minimè dubitarem, ad Firmamenti influxûs
explicandos, in ſingulis ſtellis ſixis plurium naturarum com-
plexionem ad mittendam, perinde atque in Planetis, à quibus
hoc diſcriminantur, quòd lucem inſitam habeant, eodemque
intervallo invicem ſemper abſint, hærebam tamen aliquandiù
anceps, primùm an ſtella ex variis naturis conflata globi po-
tiùs, quàm diſci, aut alterius polygonæ figuræ ſpeciem re-
ferret; deinde an, dato quod ſphœrica eſſet, tota intrà ip-
ſius Cœli ſoliditatem concluderetur; demum utrùm ignito
metallo liquido, an concreto ſimilis eſſet. Et quidem quod
ad figuram attinet, ex ſpecie rotundâ, quæ aſpicienti exhi-
betur, intelligebam nihil certi ſtatui poſſe ob eximiam diſtan-