De ignibus Cœleſtibus.
mate actiones ſuas non rarò metiri; quę tamen ut proſperè eve-
niant, aliorum appetitionibus conſentaneas eſſe neceſſe eſt: adeó-
que non ſatis eſt aſtra illis favere, quorum negotia in Senatu
pertractantur, ſed præterea opus eſt, ut Senatorum ſingulorum,
quorum patrocinio ſpes nititur, Genethliacum Thema conſen-
tiat, eóſque ad favendum petitioni propenſos reddant. Mihi
certè ineptire videretur, qui Aſtrologo credens aſſerenti Plane-
tam Beneficum in Decimâ Thematis Domo, cęteris proſperè
ſe habentibus conſtitutum, aut luminaria in Angulis in Signis
Maſculinis, cęteris quinq; Planetis Medium Cœli reſpicientibus
radiis dextris, promittere infanti ſupremum in Republicâ Ma-
giſtratum, eum in hanc ſpem educaret, quaſi ignorans non niſi
ſenem ad tantam dignitatem evehendum, ac proindè nondum
natos plurimos, ex quoruin ſuffragiis in Maximo Nobilium
cœtu pendebit ſeries illorum, ad quos demum deventurum eſt
jus eligendi: niſi enim ea fuerit aſtrorum configuratio, quę hos,
quando naſcentur, ita diſponat, ut ad congrui temporis diem
fautores ſint, adeóque omnia Themata conveniant, infanti illi
aſtra quod promiſerant, ſeni pręſtare non poſſunt. Similiter
cum nemo accipiat, niſi alius dederit, non minus mihi hæredi-
tatem adeundam denuntiare debent mea ſidera, quàm alium
à ſuis ſideribus moveri oporteat, ut me hęredem ſcribat. Edicat
igitur Aſtrologus, quęnam ſit ſiderum conſiguratio alium inci-
tatura ad dandum, conveniens cum meo Themate ſpondente
me accepturum. Si enim pluribus contingat liberalis illa con-
figuratio, an ego ab omnibus ſum accepturus? non utique. Sed
neque ego unus tantùm ex multis ſum, cui ſidera hæreditatem
pręſignificent. Aut igitur totidem planè futuri ſunt liberales,
quot fortunati (id quod incredibile eſt, nec niſi temerè aſſeren-
dum) aut niſi par fuerit numerus, aliquos ſua ſpes ex prędictio-
nibus concepta fruſtratura eſt: Me verò ex his, quos fortuna
derideat, unum futurum non eſſe cum pro certo non habeam,
non eſt cur prędictioni fidem adhibeam.
Grad. Quotieſcunque natalitiis Chaldæorum prædictis even-
ta non reſpondent, familiare eſt illis aſylum, non fuiſſe ritè
notata temporis momenta; ſicque hominum inſcitiâ abuten-
tes artem rerum incognitarum profitentur, & ut loquitur S. Auguſt. lib. 2. de Doct. Chriſt. cap. 21. Vendunt imperitis homi-
nibus miſerabilem ſervitutem. Sed inſeliciter conantur ſe expe-
dire ab argumento, toties à S. S. Patribus inculcato Gemino-
rum, quos uno partu maternus uterus effudit, maximè ſi