Diſſertatio Sexta.
prodire neceſſe eſt, eâ fortaſſe ratione, quâ ex ipſis telluris
viſceribus plurimos halitûs ſollicitante interiori calore in,
aërem extrudi obſervant in altiſſimis cavernis aureæ venæ
ſcrutatores; qui ex hujuſmodi expirationum copiâ, quibus
ferè præſocantur, proximam tempeſtatis mutationem præ-
ſagiunt. Non eſſe autem Maculas niſi Solis expirationes,
ſuadet illarum tùm varietas, ità ut ejuſdem maculæ figura,
poſtridie, ferè nunquam omnino talis appareat, qualis pri-
die viſa fuit, tùm inconſtantia, ita ut aut eadem diſtraha-
tur in plures, aut ex pluribus una confletur; id quod etiam
in nubibus ex terrenis halitibus quotidiano ferè experi-
mento obſervamus. Immò ſicuti diſcuſſis nubibus Solis fer-
vorem terra excipit validiorem, quem priùs interiectæ nubes
retundebant; ita quoquè cùm nullæ in Sole conſpiciuntur Ma-
culæ, fervida eſt tempeſtas; quemadmodum accidit anno
1632. a die 19. Julii uſque ad 15. Septembris, cum aura fuerit
tunc ſicciſſima; quaſi deterſis nubibus Solaribus radii ex toto
diſco ad nos perveniant. Nec probabilitate prorſus caret eo-
rum ſententia, qui ex hiſce Solaribus expirationibus, aliquan-
do ſaltem, Cometarum materiam ex parte deſumptam opi-
nantur, cum nulla penitus Macula in Sole fuerit obſervat@
anno 1618. quo tres Cometæ arſerunt. Eatenus autem ſolùm
ſimilitudinem à nubibus ductam volo, quatenus ex illâ ex-
plicatur concurſus & diſiunctio expirationum: neque enim
rem totam toti rei ſimilem exiſtimo, quaſi ſicuti nubes ſunt
à terra diſiunctæ, ita etiam maculæ eſſent à Sole avulſæ, & hoc tantummodo efficerent, ut lucis particulas nobis occul-
tarent, quâ ratione Mercurii ſidus, aut Luna, cùm Solem
ſubeunt. Quapropter, ſi in re tàm procul à nobis non eſt
opinari neſas, dicerem expirationes ex intimis Solis partibus
ad extimam ſuperſiciem propulſas ita immiſceri lucidis parti-
culis, ut primùm earum motum aliquatenus retardantes,
dum reliquæ circumpoſitæ liberè moventur, & fulgent, um-
bræ ſpeciem exhibeant; deinde aliis atque aliis accedentibus
prorſus cohibeatur motus lucis proprius; adeòque maculæ
præſertim circa medium, ubi Solis facies magis conferta eſt
expirationibus, nigrorem referant, tandiu autem durant,
donec vi caloris diſſipatæ & excuſſę fuerint hujuſmodi expira-
tiones. Ex quo fit agitatione illâ calidorum igniculorum va-
riam fieri maculæ figuram; modò minui expirationibus ali-
quibus diſcuſſis; modò amplificari novis advenientibus; mo-