Diſſertatio Sexta.
ſtellis fixis celerrimum converſionis motum circa ſuum axem
(ſive fuerit integra circumvolutio, ſive reciproca ſuper axe
nutatio) tribuentes, ita Solis lucem ab iis ad nos reflecti pu-
tant, ſicut ab adamante polygono celerrimè concitato. Sed
hic explicandi modus non congruit Veneris, & Mercurii ſcin-
tillationi, ſi à figmentis abſtineamus, quibus eos non ſem-
per, ſed tunc ſolùm convolui comminiſcamur.
Grad. Non me pœnitet ſuſpicioni locum dediſſe, quâ opi-
narer ſtellarum ſcintillationem oriri ex ingenitâ luce, etiamſi
tantas vires Solari lumini concedamus, ut eas ex tanto inter-
vallo attingat. Luci, quâ lux eſt, proprium motum con-
ſtituimus porrectionem, & contractionem, quaſi Diaſtolen
& Syſtolen: quò autem major eſt lux, atque validior, eò
etiam amplior eſt porrectio, quam conſequitur æqualis con-
tractio; crebriorque eſt illa viciſſitudo ac reciprocatio. Ideò ſi
ingens fuerit lucis moles, ita ſe explicat, ut cùm ſe contra-
hit, videatur quaſi ſe ipſam reſorbere. Quando igitur ſimi-
lem impulſionem directò recipiunt ætherei globuli uſque ad
oculorum retinam, hinc oriri videtur illa vibratio, quam
percipimus ex frequentiſſimo æthereorum globulorum pulſu,
quo quaſi titillatio ſenſui visûs adhibetur. Minoribus lumi-
nibus, cujuſmodi apud nos ſunt faces, immo & incendia,
quæ ex accenſione materiæ excitantur, hoc communiter non
contingit, quia lucidi igniculi (præterquamquod & pauci,
& aliorum admiſtione compediti) non permanent, ſed fluunt
& avolant in flammâ, quæ quamvis conſtans appareat, tre-
mere videbitur, ſi quis palpebris creberrimè & celerrimè ad-
ductis, atque reductis eam intueatur: id quod etiam corpo-
ribus non lucidis accidit ex ſimili palpebrarum motu. In,
ſtrue ardentium prunarum, exſufflatis cineribus, ex concur-
ſantium igniculorum motu aliquam ſimilitudinem ſcintilla-
tionis atque tremoris ſtellarum obſervamus, ſi eas in foculo,
directo intuitu, aſpiciamus; qui tremor non apparet in con-
clavis pariete illuſtrato: longè enim aliter afficitur ſenſus,
cùm corpora lucida, ac cùm illuſtrata intuetur; quia in re-
percuſſione obtunditur impetus incidentium globulorum æthe-
reorum, atque ex ſcabrâ & aſperâ corporis illuſtrati ſuperſi-
cie varias & complicatas directiones acquirunt repercuſſi glo-
buli, illaſque communicant conſequentibus globulis, quos
propellunt factâ impulsûs diffuſione uſque ad oculum. Quòd
ſi corporis illuſtrati facies polita ſit, & undique æquabilis,