Diſſertatio Sexta.
le illuſtrari, & incidere in umbram Jovis, qui ſi luce ſuâ
luceret, utique etiam Comites ſuos illuminaret, etiamſi illi
ſuperiores eſſent: quemadmodum Sol non mutuatâ luce ful-
gens uſquequaque lucidus eſt, neque ſolùm quâ facie tellu-
rem reſpicit, ſed etiam ex ſuperiore radios emittit, quibus
illuminatos Planetas ſuperiores videmus, antequam occidant
Heliacè, & poſt eorum Ortum Heliacum. Saturnum pari-
ter lucem à Sole recipere, reliquorum Planetarum ſocietas,
ſimilitudoque perſuadet: cæterùm tam varia ejus facies à plu-
ribus rerum cœleſtium curioſis ſpectatoribus obſervata eſt, ut
nondum aliquid certi ſtatui poſſit de ipſo, ejuſque comitibus; nam aliq uandò tricorporeus, aliquando anſatus, aliquando
ellipticus viſus eſt. At verò ſtellas Firmamento infixas ferè
centum millibus ſemidiametrorum terreſtrium à Sole diſſitas
ab ipſo Sole collucere (quaſi ſtellæ ſint corpora opaca lucem
repercutientia, intermediæ autem cœli partes utpote perſpi-
cuæ, etiamſi ſolidæ, lucem tam immiſſam quàm repercuſ-
ſam tranſmittant) ſi quis affirmaverit, quamvis fortaſſe,
revinci nequeat, nullo tamen ſolido argumento confirmare
poterit, ac perſuadere: Siquidem plura ſunt ſidera fixa, quæ
multò ſplendidiùs rutilant, quàm Planetæ communiter, cum
tamen hi propiores ſint, illa remotiſſima; ideòque ex tanto
intervallo lux repercuſſa ad noſtrum aſpectum languidior ve-
niret.
Grad. Suſpicor innatam ſtellis lucem non temerè argui poſ-
ſe ex hoc, quod illæ micant; id quod Jovi atque Saturno
Planetarum remotiſſimis nunquam accidit.
Dand. Si Philoſophos quoſdam audiremus, ideò micant
ſtellæ, quia valdè remotæ, videlicet propter imbecillitatem
aſpectûs; *viſus enim porrectus longè*, ait Ariſtoteles lib. 2. de,
Cœlo text. 48. *voluitur propter imbecillitatem; quæ fortè cauſa*
*eſt, ut ſcintillare videantur ſtellæ fixæ, planetæ autem non ſcin-*
*tillare; planetæ enim propè ſunt. Quare viſus, potens exiſtens,*
*ad ipſos pervenit, ad manentes autem tremit, propter longitudinem*
*porrectus longè valde: tremor autem ipſius facit videri eſſe aſtri*
*motum; nibil enim refert moveatur viſus, an id, quod videtur. *
Non quidem omninò acquieſcunt Ariſtoteli ita philoſophanti,
quaſi ex oculo ob ingens intervallum nutante prodiret radius
in rem obiectam, & quò longior fuerit, minùs conſiſtens ſit; ſed id tribuunt radio procedenti ex ipsâ ſtella, quæ celerrimè
movetur ſimul, & longiſſimum radium vibrat: ſic ſiquis bre-