An igneæ ſint brutorum animæ.
eſculentis, & potulentis iter natura patefecit. Odorum ſuavi-
tatem aut fœditatem carunculæ mamillares percipiunt ex
afflatu ſulphurearum particularum ſpiritibus, aut ſalibus fixis
commiſtarum. Neque hìc moror Aſtomorum gentem ſine,
ore, quæ ſi Plinio crederemus, halitu tantùm ac odore vivit,
quem naribus trahit, nullo cibo aut potu utens, ſed radicum,
florumque varios odores excipiens, & ſylveſtrium malorum
olfactu (quæ in longiore itinere ſecum defert, ne deſit odoratus,
egregium ſanè viaticum) nutritur, ac ſuſtentatur: id quod me-
moratu dignum cenſuit Mizaldus cent. 2. num. 19. Quibus
affines dixeris accolas fontis Gangis, nullius ad eſcam opis indi-
gos, utpote odore pomorum ſylveſtrium viventes, ut ſcribit
Solinus in Polyhiſt. cap. 52. Videntur igne nutriti, ſiquidem
*Odor*, ait Plutarch. lib. de *{ει}* apud Delphos, *quem olfactus arripit,*
*igneæ eſt naturæ, cum ſit exhalatio à calore elicita. * Aures ſonum
recipiunt criſpato aëre interiori ex percuſſione membranæ
tympani ab exteriori aëre ſimiliter micante. Hinc ſurdaſtri,
aure ad feneſtram vel candelam admotâ, ſonum faciliùs perci-
piunt, quem in tenebris non audiunt, luce motum ſoni juvante. Oculorum denique Tunica Retiformis pulſatur ab æthereis
corpuſculis, quæ à luce ſivè ſincerâ, ſivè coloratâ impelluntur,
quando illa ſe explicat, ut nos aliàs diſputabamus de Ignis luce
diſſerentes. Hinc obiectorum corporum motum animantis
oculus deprehendit, quatenus alia atque deinceps alia tunicæ
retiformis pars afficitur ex æthereorum corpuſculorum appul-
ſu; figuram verò & magnitudinem quodammodo metitur ex
amplitudine partis percuſsæ, quatenus plures aut pauciores
nerveæ fibræ hoc vel illo modo in retinâ diſpoſitæ ictum reci-
piunt. Cum itaque nervi truncus in plures ramos minores
ſubinde atque minores diviſus ſimilitudinem referat faſciculi
plurima tenuiſſima fila complectentis, quæ deinde diverſas in
partes diſtracta minores & iterum minores faſciculos conſti-
tuant, facilè intelligimus eam tantummodo nervi partem reci-
pere rei obiectæ, quæ ſub ſenſum cadit, impreſſionem, quæ
reſpondet fibris appulſu corpuſculorum irritatis; quemadmo-
dum ex filorum omnium faſciculo ea ſolùm fila evelluntur,
quorum extremitates quis arripuerit. Iſtis autem nervorum
fibris crediderim in cerebro reſpondere fibras, quas liceat ap-
pellare Radicales, ex quibus videlicet originem ducunt: quam-
vis enim id, quod in capite meningibus concluditur medullam
ſimilitudine quadam referat ob ſuam mollitudinem, non eſt