De Calore Viventium.
ſemina effœta fiunt vetuſtate. Hinc aliqui, ut ſcribit Palladius
lib. 1. tit. 19. *coriandri folia frumentis miſcent ad ſervandum profu-*
*tura. Herba Coniza* (aliis Pulicaria, aliis Cunilago dicitur) *ſicut*
*Græci aſſerunt, ſubstrata frumentis addit ætati. Ab horreis tamen*
*Auſter debet eſſe averſus. * Exiſtimant ſcilicet impediri effluxum
ſpirituum, & ſalis volatilis ex illarum herbarum vicinitate, at
humidus Auſter ſalem prolicit, & cum ſale ſpiritum. Cum igi-
tur commiſſum terræ granum tepefacto hnmore imbuitur,
mollitur, & ſenſim flexiles evadunt particulæ, adeò ut incluſus
ſpiritus non jam duris coërcitus vinculis, quin etiam blando
telluris calore excitatus, ſuos motus agere incipiat, & compli-
catas particulas ſenſim evoluat, atque ſe per illas diffundens
earum progreſſus & incrementa adminiſtret, recepto per epi-
dermidis poros humore fœto particulis ſulphureis, ſalinis, pneu-
maticis, atque terreis, quæ demum congruâ fermentatione
coagmententur. Priùs autem radicem deorſum agit, quàm
ſurſum expromat germen: ex quo coniicere poſſumus alimen-
tum in radice aliquo modo confici, & ſurſum in Veſiculas expri-
mi, quando ſpiritu turgeſcunt Fiſtulæ inferiores. Quapropter
ſicut in animantibus ſanguine præditis tam vena Cava, quàm
Aorta ramos habent aſcendentes, & deſcendentes, ita pariter
in plantis invenimus Fiſtulas & Fibras deſcendentes in radice,
aſcendentes in caule, aut caudice. Ubi igitur Fiſtula aſcen-
dens atque deſcendens conveniunt, illud eſt, quod Cordi analo-
gum ſtatuo, ſiquidem vitalis motûs initium inde ſumitur. Mihi
verò ſatis probabile, atque rationi conſonum videtur, hujuſ-
modi ſpiritûs vitalis fieri quandam in radice circulationem, ut
per Fiſtulam expreſſus ingrediatur Fibras, & in illis conſociatus
particulis calidis quæ per anaſtomoſes ex terrâ receptæ necdum
liquori ſunt ritè permiſtę, iterum redeat in ſinum, quo priùs
continebatur; ex quo iterum partim per deſcendentem, partim
per aſcendentem Fiſtulam, utpote auctus, ſe expandat, ſuum-
que motum peragat. Quoniam autem ex radice planta recipit
alimentum, non temerè ſtatuuntur Fibræ radicis continuo
ductu cum Fibris aſcendentibus conjunctæ, adeò ut, quando
ſpiritus inflat Fiſtulas radicis, non ſolùm illam producat, humo-
ris particulam versùs extremum propellendo, ſed etiam humo-
rem in radicis Fibris contentum impellat in Fibras aſcendentes,
atque ex Veſiculis ſurſum exprimat liquorem vel novas Veſi-
culas conſtit uentem, vel conſtitutas implentem.
Grad. Confirmari hæc poſſent ex inſitionibus, quando ſilveſtri