Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Ignibus Aeris. hęc verò oculos primùm luce, mox aures feriunt tonitru con-
ſequente: illorum fulgor ſe explicans ut plurimum nubem com-
plet; horum autem multiplici lapſu & erratico velociſſimè ſer-
pit. Sinè ſtrepitu fulgetra micant, quia tenuis vapor accenſam
exhalationem circumplectens non reſiſtit ignis expanſioni,
quemadmodum etiam abſque fragore incenditur pulvis pyrius
ſub dio, aut contrita colophonia in flammam injecta. Contra
verò in denſa atque humida nube, ac proinde etiam frigida,
refugientes à contrario plurimę ſulphureę expirationes nitroſis
admiſtę ſimul coëunt, & ſubito ardore concepto rareſcunt,
atque ſibi per vim exitum aperiunt cum exploſione, ac nubem
celerrimè findentes tonitru excitant: cujus germanam ſimilitu-
dinem exhibent bellica tormenta majora, ſi quando noctu fer-
reum globum explodant; globus enim aërem vehementiſſimè
ſecans primò acutum ſonum, poſtmodum languente impetu
graviorem edit. Neque enim in nubibus concavas altitudines
concipio, quæ ſonum ſemel emiſſum ſæpè repercutiant, & aliquandiu protrahant, ut in montium vallibus, aut in cor-
porum aliquorum percuſſione, quemadmodum in Atlante Si-
nico pag. 56. in IV. Provinciâ Xantung, Lacus Lui, hoc eſt toni-
trui, ad Cao civit atem: in medio enim illius lapis eſt, cujus corpus Dra-
conem, caput Hominem refert: hunc ſpiritum tonitrui Sinæ vocant,
ſcribuntque pulſato illius ventre vocem tonitruiemitti. Nimirum ex
vibratione aër per os expellitur. Quare tonitruum differentiæ,
pro ratione exploſionis, atque impetûs, quo exhalatio velociùs
aut remiſſiùs cietur. Porrò tortuoſum, ac ſerpentis progredien-
tis inſtar, flexuoſum fulguris motum obſervamus in tetrâ nube
procul poſitâ; quia videlicet exhalatio multo impetu delata ce-
leriter, obvium vaporem validè comprimit, uſque dum ille
denſior factus, langueſcenti impulſui obſiſtat, ideóque inflexo
motu per minùs denſum vaporem excurrat illa eadem exhala-
tio, donec creberrimè reciprocatis minoribus ſemper flexioni-
bus demum deficiat. Fieri autem vaporis conſtipationem ex hoc
ſatis manifeſtum eſt, quòd pluvio Cœlo validiora tonitrua con-
ſequitur imber.

Dand. Sunt qui audire refugiant ſulphur, nitrum, ac ſimilia
in nubibus reperiri, quibus tribuatur coruſcationum æquè, atq; fulgurum cauſa, quia hujuſmodi corpora ſponte ſuâ illuc aſcen-
dere nequeunt, cum ſuapte naturâ gravia ſint, neque ſurſum
quicquam trahi à Sole exiſtimant. Sed numquid non quotidie
videmus commoti aëris impulſu, aut levi oris, ſeu follis flatu

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer