De ignibus Aeris.
fieri poteſt, ut à vento adductus credatur, à quo tempeſtatem
excitante potiùs diſſipari debuiſſet?
Grad. Non ex navi ortum ducere Caſtorem illum & Pollu-
cem, ſive Helenam, ſatis manifeſtum videtur, adeóq; aliunde
advectos fuiſſe igniculos vapore pingui incluſos: hi ſcilicet non
ſolùm ex domeſticis caminis, & ignivomis montibus evecti,
ſivè à terrenis paludibus, aut ſepulcretis advecti, ac ope ven-
torum in pelagi plagam delati, verùm etiam ex ipſis marinis
undis, procellæ vi, invicem & ad ſcopulos colliſis ſeparati (æquè
ac ex remorum pulſu, verberatis emicant ſcintillæ) potuere
vaporibus, atque pulviſculis omnis generis, quibus refertus eſt
aër in tempeſtatibus, multâ coagitatione commiſceri, ac modi-
cè lenteſcere, ita ut illa coagmentatio non ſit leviter diſſolubilis,
ſed ſolido corpori cohærere valeat. Quæ quidem adhæſio licèt
ſæviente ventorum omnia ſecum abripientium impetu fieri ne-
queat, illis tamen ſubſidentibus, ac mitiùs flantibus, ſenſim
vapor pinguis alius atque alius concreſcit uſque eò, ut jam pluri-
mi igniculi in unum coacti ardorem concipiant, & in flammam
erumpant. Neque quicquam oſtenti habet, quòd flamma illa
citrà noxam ardeat, quia priùs aqueo humore imbuta erat pars
illa navis, cui poſtmodum vapor pinguis adhæſit: ſic neq; com-
buritur linteum imbutum ſpiritu vini non ab omni phlegmatis
admiſtione liberati, quamvis illud flamma circumplectatur.
Maur. Poſſe in aëre diſſimilium halituum commiſtionem
fieri, adeò ut coaleſcant in materiam pinguem ac viſcidam ac-
cenſionis capacem, ſuadent Trajectiones, quas Stellas Cadentes
vocant; ſereno quippe Cœlo noctu accenſæ ſtellarum lucem, & figuram æmulantur, ſubitóque impetu delatæ cadere videntur. Im̃ò aliquando materiam illam pinguem, vi caloris, in cujuſdam
glutinis modum decoctam uſque in terram cecidiſſe, & à ſe vi-
ſam teſtatus eſt eruditus Lovanienſis Academiæ Doctor apud
Fromundum lib. 2. Meteor. cap. 2. art. 1. Certè anno 829. viſæ
ſunt Stellæ Cadentes, quę occiderunt pecudes, & homines
quoſdam, ut refert Fiornovellus apud Ricciolum, ubi agit de
Cometis. Propterea venia neganda non eſt bono illi Ruſtico,
qui poſt ſepem latitans, & videns Herum Radio Aſtronomico
ſtellarum intervalla obſervantem exiſtimavit illum deſipere,
quaſi baliſtâ adversùs ſydera jaculantem, ſtatímque advocavit
ſodalem herilium ineptiarum teſtem: Cum ecce Stellam Ca-
dentem videntes admirabundi exclamârunt, Mehercule unam
ſtellam dejecit, atque Herum egregium planè Sagittarium